Full resolution (TIFF)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Två svenska biografier från medeltiden.
Meddelade af Henrik Schück.
I.
[De vita domini Petri Olavi]
Mscr. Harl. 612 f. 291 b. col. 1160.
Venerabilis et deo dignus Petrus de ciuitate
Skenyngie oriundus patrem Olauum et matrem vero Botildam
mediocres secundum seculum magnos tamen in
iustificaclonibus domini Progenitores habuit. Mäter cum
ignora-ret se grauidam audiens, quod pater suus Petrus ciuis
lundensis vir magne deuocionis et laudabilis fame iam
obisset, lacrimis multis et oracionibus a Deo postulabat,
vt si filium aliquando pareret, patris sinceritatem et
deuocionem hereditaret. Vouit eciam, quod Petrus vocaretur
et quod eum divino seruicio omnibus diebus manciparet.
Peperit igitur hunc et iuxta votum suum Petrum vocauit
ad Domini seruicium, vt Deo promiserat, dedicandum. Hic
qualis in futurum fieret, in primordijs infancie ejus
prodigijs et signis varijs demonstratur. Nam cum adhuc
in cunis iaceret, officio nutricis portatus sub diuo iam vix
viginti dies a natiuitate liabens oculos suos celo et stellis
infixit. Circumspiciens vndique iocundo vultu contra
tante etatis condicionem claritati et pulcbritudini
celestis luminis applaudebat, sed portatus in domum
vagire plurimum cepit. Iteratis vero vicibus sub diuo po-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023
(aronsson)
(diff)
(history)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0307.html