- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
298

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

298

HENRIK SCHUCK.

4

enim cor ems sagitta caritatis divine, ut ardenti affectaret
desiderio hoc sentire in corpore suo? quod et in Christo
Jesu; vnde tribus funibus de pilis animalium et iubis
equorum complicatis pro lumbari cingulo et pectorali ad
nuda carnis usus est ob recordacionem ligaminum et
vulnerum Christi, quorum funium asperitas tenerum
€orpus eius vsque ad liuores et vulnera valide sauciabat.
Et ne terra corporis eius spinas et tribulos malorum
affectuum germinaret, sentes et vepres in sinum ad nuda
çarrris ex predictis nodosis funibus prius sauciate
mul-tociens congessit. Cumque cerneret se inimicus talibus
disciplinarum terroribus a puero deici et prius fuisse
calcatura, quam per etatem potuisset peccare, terribili
fantas-mate visibiliter sanctum iuuenem aggressus est. Nam
vna die, dum solito möre ecclesias et monasteria ciuitatis
skenigensis peragraret, in ponte träns flumen, quo itur ad
monasterium sanctimonialium, vidit diabolum in horribili
specie ore liyantem, quia fiduciam habet, vt Jordanis
influat in os eius. Sed puer sanctus crucem Christi sibi
signauit in fronte talique armatus casside et lorica fidei
circumdatus cominus accedit constanter dulce nomen Jhesu
inclamando. Mox ante oculos eius repentino raptu
dyabo-licum illud portentum in flumen preceps ruit. Porro
sanctus iuvenis per viam suam ibat gaudens et
magnifi-cans deum, qui ante faciem eius deiecit inimicum. Sed
ille perpetuus generis humani inimicus acrius temptat
repulsus et quanto magis se contempni conspicit, tanto
validius temptacioni insistit, vnde efficacius
machina-mentum suum ad tollendam de corde sancti iuuenis
dilec-tionem Dei adhibuit. Cepit enim incaute titillare sensus
eius pubescenti corpori insolita voluptatum incendia
sub-ministrans, vnde cogebatur tirunculus Christi cogitare,
quod nesciebat, et illarum rerum pompas in animo voluere,
quarum non nouerat experimenta. Jam non ex aduerso
bellum sed inträ menia mentis sentit proruisse inimicum,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0310.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free