Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
318
HENEIK SCHUCK.
24
oracionibus sedulus intendebat nec sinebat aliquod tempus
preterire ociosum, quo non vel honestis vel deuotisv
occu-pacionibus insistebat ant operibus misericordie vacabat.
Hospitalitatem antem mentis tota hilaritate admisit, quam
tamen non diuicie terrene sed bona voluntas adimplebat,
ita quod plurimi admirantes dicerent: »Iste archidiaconus
maiora opera hospitalitatis exercet quam aliqui
episcopo-rum)), vnde et se arguentibus de tanta liberalitate consueuit
respondere: »Melius est nobis a deo collata sic distribuere
quam superstitibus nostris de hijs materiam relinquere
litigandi)). Super afflictis vero materna semper gestabat
viscera et, quibus non poterat affectum miseracionis
im-pendere, lacrimosis oculis et suspirijs intimis exhibebat
affectum. Constitutus autem vicarius in spiritualibus
pre-decessoris sui Nicholai episcopi quondam lyncopensis non
amore, timore, odio aut parcialitate aliqua a iusticia flecti
poterat, vnde persecuciones et perturbaciones multas a
tyrannis passus est, que ad plenum scribere neminem posse
credimus. Pluries enim exprobrabant sibi, quod dominum
suum episcopum regis et regni proditorem foueret et ei
assistenciam preberet, et quam pluribus alijs contumelijs
et opprobrijs et dampnis rerum temporalium affecerunt^
ita quod se in ecclesia cathedrali lyncopensi non morti&
metu sed amore iusticie prosequende et zelo domus dei
cum clericis suis interdum includeret ipsis tyrannis valuas
ecclesie obseruantibus, ne sibi refeccio inferretur, sed ut
ipsos inde cogentes fame exire compellerent iuxta suam
crudelitatem cruciandos. Sed nutu dei quedam nobilis
matrona et deuota vidua domina Katerina de Korsnes
inträns et exiens ecclesiam tanquam mediatrix inter
ty-rannos et eundem dominum archidiaconum victui necessaria
diuino nutu occulte cum ancillis suis inferebat. Bis eciam
sub persecucione regum Magni Swecie et Haquini regis
Norwegie supellectili sua et omnibus comestilibus spoliatus
est. Domino vero suo domino Nicholao episcopo predicto
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>