Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
328
HENRIK SCHUCK.
34
ipse in cibo vel potu non excederet, tamen ne alios
scan-dalizaret humiliter excessum suum confitendo dixit: »Nolite
dilecti mei perniciosum exemplum de me recipere moram
prolixiorem in mensa faciente.» In mensa vero propria
eius silencium magnum seruabatur, ita quod vix fas alicui
fuit screare et minus linguam ad vana laxare. Post
leccio-nem, que satis protrahebatur, vsus fuit exhortacione et
doctrina sana et maxime ad clerum peregrinum et
tyran-nos, quos ideo sepissime mensa sua honorando inuitauit,
ut tempus captaret eosdem ad vite viam adducendi sua
melliflua doctrina. Fuit eciam profunde humilitatis in
omni s†atu suo. Nam primam missam suam exclusa omni
pompa seculari pro defunctis in exequijs antecessoris sui
in archidiaconatu cantauit. Primam vero missam suam
episcopalem eodem die, [quo] Lyncopiam redijt post
consecra-cionem suam, celebrauit ministrari faciens cuilibet persone
de capitulo et notabilibus viris alijs et mulieribus de suis
proprijs que offerrent. Dum eciam aliquando pro carorum
animabus elemosinam pauperibus faceret, ipsemet, licet
epi-scopus esset, non dedignabatur lintheo accinctus ipsis,
ante-quam ipse cibum sumeret, necessaria ministrare.
Nonnum-quam iuxta mandatum domini pedes ipsorum
mendican-cium lauit largas eis elemosinas distribui faciens. Omnes
aduersitates et tribulaciones vndecumque et a
quibuscum-que illatas pacienter sustinuit. In infirmitatibus suis tam
paciens fuit, quod licet grauissimas in corpore sustineret
passiones, numquam tamen verbis aut gestibus inde
que-rulabatur aut impaciencia mouebatur. Dampna
tempora-lium pro nichilo ducere solebat, ac si nichil triste accidisset,
iocunditatem faciei ostendens. Cum enim casu inopinato
incendium seu aliquid aliud sinistri iuxta mundanum
cur-sum accideret, gracias deo retulit, quod magis ei
huius-modi aduersa ex permissione dei eueniret, qui haberet,
vnde suam indigenciam resarciret, quam pauperibus, qui
si talia sustinuissent, inedia depressi succumberent et se
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>