- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
339

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

45 TYÅ SVENSKA BIOGRAFIER FRÅN MEDELTIDEN. 339

istis negotiis meis esse et in nulla obesse.» Tunc latro
vere-cundia ductus cum magn a difficultate obtinuit a socijs
suis, quod dimiserat eum et omnes currus sequaces cum rebus
eorum liberos. Sequenti uero nocte dictus dominus
Nicholaus episcopus cum sancta Birgitta sibi in sompnis
appa-ruit dicens: »Ecce iuvimus te et comitiuam tuam!» Et cum
euigilasset, quesiuerunt socij sui, quis cum eo loquebatur.
Respondit sicut prius. At illi: »Sine dubio sanctorum
auxilium habuimus, alias nunquam euasissemus.» Et
uoue-runt suas oblaciones cum primis intermeantibus
Lynco-piam mittere. Et tunc temporis predictus Jacobus audiuit
predictum dominum Nicholaum in Domino obiisse.

Liberantur quinque naues a naufragio mirabiliter.

Item anno Domini M° CCC. XC°. VIII0 dictus Jacobus
cum quodam nauclero dieto Henrico Luch velificare
inten-dens de Stetin versus Berwin in Norwegiam et, cum
per-uenissent ad mare vento eis contrariante, applicuerunt
ad quendam portum in Norwegia dictum Selløø, vbi cum
mansissent per quatuor septimanas cum alijs quatuor
naui-bus ibidem applicantibus, tandem in vigilia beati Thorne
Apostoli exiuerunt portum ilium, et cum in altituclinem
maris venissent, creuit tempestas valida et durauit per
octo dies continuos, ita quod omnes naues ille quinque
timore et labore concusse periclitari ceperunt et jacturam
bonorum fecerunt ignorantes penitus quo diuertissent, ita
quod de naui, in qua erat dictus Jacobus, eiecerunt xv.
lastarum onus. Cum autem dictus Jacobus per ilias octo
dies vna cum alijs nautis stetisset in sentina ad
exhaur-iendum aquas, que influxerant per vehementem
inundan-ciam tempestatis, et pre laboris et sompni carencia fuisset
ex toto viribus euacuatus, adeo quod sanguis sibi exivit ex
ore et naribus et nichil sicci haberet in corpore sed
vesti-menta omnia ex fluctuum seuicia madidata, dixit ad nau-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0351.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free