Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
358
HENRIK SCHUCK.
64
rum iret, quidam polidrus calce testarn capitis in fronte
con-fregit, ita quod testa capitis ipsius cum carne et
crini-bus fuit mota a suo loco recto sursum membrana cerebri
nuda remanente, vnde per diem naturalem iacuit sine
loquela et motu sanguine incessanter fluente, ita quod
vix potuit discerni esse viuus. Pater uero et mäter
ti-mentes de huiusmodi pueri periculo atque morte votum
fecerunt beato Nicholao, quod si predictus puer
super-uiuere posset et pristinam sanitatem reeuperare, visitarent
sepulchrum domini Nicholai peregre cum puero et
obla-cionibus et vnum caput de cera ad sepulchrum eius
offer-rent, quo facto statim sine mora reuixit in eo spiritus,
cepit loqui convaluitque successiue adhibitis medicamentis
et est hodie sanus et incolumis. Hec nota sunt dicte toti
parrochie et est publica uox et farna, quod ita verum est,
sicut prefertur. Hec iurata deposuerunt in presencia
do-minorum Laurencij Odonis prepositi, Laurencij Gedda,
Finuidi Olaui canonicorum lincopensium predictus Petrus
et Katerina mäter dicti pueri et Sigfridis de eadem villa
dominica quarta post pascha anno proximo sequenti
sci-licet M° CD0 XIII0.
Anno Domini M° CD. X in nocte purificacionis beate
Virginis Andreas filius Olaui in Ridyo parrochie Waanga
puer vii annorum contractus fuit subito manibus etpedibus,
brachijs et tibijs et quasi colligatus iacuit in vnum globum,
cuiusmodi passio durauit ad xiiij dies, cuius pater Olauus
predictus et Katarina mäter eiusdem votum pro eo
fecerunt ad sepulchrum beati Nicholai, ut cum eo illuc
per-gerent et offerrent dimidiam horam denariorum. Mirum in
modum voto facto pro eo subito conualuit, absque mora
se erigens et solus transiens per domorum limina libere
quo vellet, vnde letabantur omnes gratias agentes Deo.
Hec deposuerunt Hemingus auus eius et pater et
mäter ejusdem pueri.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>