- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
373

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

79 TVÅ SYENSKA BIOGRAFIER FRÅN MEDELTIDEN. 373

nouem diebus naturalibus graui et repentino dolore et
torsione ventris ac membrorum cruciabatur, in tantum
quod tam ipsa quam omnes eam intuentes de vita eius
desperarent. Tandem sorte missa super peregrinacione
eiusdem cecidit sors trina vice ad dominum Nicholaum.
Ipsa vero cum circumstantibus tam marito quam
Lau-rencio eorum inquilino et vxore eius Ingeburgh
vo-tum emittentibus ad dominum Nicholaum, vt pro salute
re-cuperanda sepulchrum eius peregre visitaret, quasi eadem
hora melius habuit et eadem die surrexit plene sanitati
restituta votumque compleuit in festo apostolorum Petri
et Pauli eodem anno.

Mulier partu periclitans peperit mortuum, qui voto facto

reuixit.

Anno Domini M° CD VIIJ° feria quarta proxima post
diem annunciationis beate Marie Virginis Katerina vxor
Johannis Sighurdi de Sæby parrochie Hegerstadha
duobus diebus naturalibus in partu periclitabatur.
Mulie-res ergo presentes videntes, quod sine speciali gracia
Dei et miraculi cooperacione hec predicta Katharina
parere non posset, vouerunt domino Nicholao pro ea, vt
saluata et sanata ad Lincopiam peregre veniret, et uoto
emisso statim peperit, sed infans mortuus erat, quod
mulieres obstetrices videntes grauiter ferebant eiulantes.
Mäter vero, que prius pre doloris vehemencia ad earum
votum nil attendere potuit, ad horam post partum sensus
recepit et uocem, qua prius priuata fuerat, vidensque
natum mortuum vouit ex intimo corde, quod et prius
mulieres vouerant, videlicet quod peregre visitaret
sepulchrum domini Nicholai lincopensis vna cum infante et
ibi in signum miraculi infantem cereum offerret, si ob
me-rita lilius gloriosi domini vita infanti donaretur et
bap-tisma reciperet. Vix verba hec compleuit et infans re-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 02:41:41 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/antiqtid/5/0385.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free