Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
378 HENRIK SCHUCK. 84
diebus ceca omnino nihil videns ex grauissimo dolore
oculorum voto per parentes eius ad dominum
Nicho-laum Lyncopie emisso infra noctem diei uoti emissi dolore
cessante visum recepit ac per se de lecto ac domo, in
qua iacuit, exiuit eundo quo uoluit sine ductore,
uotum-que compleuit mäter eius Ingridhis vna cum ipsa puella
anno eodem in vigilia apostolorum Petri et Pauli. Testes
huius sunt Margareta vxor Nicholai et vxor Petri
Girmundi Ingridhis vicine eiusdem, et constat dicte toti
parrochie de hoc miraculo.
Sanatur puer a mirabili corporis deformitate et passione.
Anno Domini M° CD0 IX circa purificacionem beate
Marie Virginis Ingeburghis vxor Magni Haquini de
Hatwidh parrochie Odhinswi habens filiastrum puerum
etatis dimidij anni, qui per vnum mensem in tantum
deformatus erat, quod nec visum nec sensus haberet, sed
faciem erectam et occiput ad tergum retortum.
Post-quam eundem puerum ad diuersos sanctos pro salute
eius vouisset et ei nichil profuisset, vouit domino
Nicho-lao Lyncopie duos oculos de cera se oblaturam et
puerum, dum tantum etatis habuerit, quod super equm
se-dere posset, ad sepulchrum ipsius gloriosi domini Nicholai
debere peregrinari, si etc. Voto vero sic emisso puer
con-ualescere cepit et infra octo dies sanitatem pristinam
plene recuperauit. Votum huiusmodi compleuit dicta
In-geborgh anno eodem in vigilia apostolorum Petri et
Pauli vna cum Petro et Nicholao vicinis suis.
Sanatur bos pestilenticus quinque diebus continue
subito satis.
Anno Domini Millesimo CD0 VIIJ0 circa festum
pen-thecostes Ericus de Wrinda parrochie Eedh lyncopensis
diocesis cum uxore sua Ragnilde in Tiustia, cum morbo
quodam pecudum dicto lungosoot nimium ingrauescente
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>