Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
448
HENRIK SCHUCK.
154
nuncupati profitentes sub perpetua clausura instituit
apostolica auctoritate ecclesiamque suam lyncopensem in
diuinis tenendis officijs nunc sanctorum nouas hystorias
condendo nunc neglecta quorundam1 sanctorum festa de
nouo instituendo nunc1 aliqua dudum instituta solempnius
ampliando plurimos etiam ornatus et preparamenta tam
pro altari quam ipsius ministris donando multipliciter
insigniuit.
Item quod instante sui felicissimi obitus tempore cum
domino placuit eum plenum virtutibus et per omnia
pro-batum de erumpna huius seculi euocare, cum primum
sentiret febrium validam inuasionem, vtpote mortis sue
höre prescius cupiens cum apostolo dissolui et esse cum
Christo prorupit in hec verba: benedicta sis tu beata virgo
Maria mäter et domina mea, quia iam ve meum finem
recipiet. Vocatisque capellaribus suis dixit eis dissolutionem
sui corporis imminere et ideo fore necessarium, vt de
futuri pastoris electione tractarent tempestiue. Omnibus
quoque diebus egreditudinis sue preter penultimam et
vltimam dies ad ecclesiam se duci faciens diuina misteria
deuotissime celebrauit in ipsa autem sua extrema egretudine
numquam nudus corpore, vt moris est decumbentium,
apparuit sed indumentis suis vestitus, tamquam optime
sanus föret, loquens ad circumstantes ea, que sane doctrine
erantet salutem respiciunt animaruin, gratias agens omnibus
et singulis tam magnatibus quam plebeis pro reuerentia
et obedientia sibi factis indulgentiam profusis lacrimis
petens suorum forefactorum orans deum et sanctos
invo-cans magnanimiter exortans omnes ad vite correctionem
et specialiter Regni Swecie principes et potentes, quibus
man-dauit ita verba de ore suo scribere. Et sic percepto
sacra-mento feliciter in domino obdormiuit meritis virtutum
etgra-tiarum meritis a tenera infantia vsque ad vite finem a domino
Quorundam—nunc inskjutet mellan raderna af samma hand.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>