Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
177 TVÅ SVENSKA BIOGRAFIER FRÅN MEDELTIDEN. 471
iam velud lignum, quod secus decursus aquarum
viuen-cium plantatum fuerat, fruetus dat virtutum in
miracu-lorum muliplicacione signorumque ac prodigiorum
choru-scacione vltra quindecim ann os continuatorum, quorum
aliqua in quaterno seu libello cum meritis vite eius nostris
sigillis fideliter signato lacius inserta vestre sanctitati in
presenciarum dirigimus quibusque clarissime emicat et
effulget adeo, quod non possumus nec audemus diuine
animaduersionis formidine trepidantes ipsius de cetero
abscondere sanctitatem, tanto presertim quia plerique
nost-xum, qui sub gremio sanctitatis eius educati sumus,
con-uersacionem eius sanctam ac puram vidimus et nouimus
teste deo et conscienciis nostris.
Ceterum, beatissime pater, quasi ex officio nostro
pre-missis adicimus per presentes, quod idem fons sapiencie,
ver-bum dei in excelsis dei et Virginis filius Ihesus Christus,
nouum etiam quendam fluminis impetum dei ciuitatem
leti-ficantem profuderat in terra nostra venerabilissimam
quan-dam dominam, dominam videlicet Ingridem de Scheningia
quondam sanctimonialem genere quidem nobilem sed moribus
nobiliorem ex gothorum prosapia oriundam memoriaque
celebrem et insignem. Hec ab illo, qui celis excelsior est, tam
in vita quam post mortem in omni verbo glorie nedum per
ciuitatem Sclieningensem sui incolatus et terram Osgocie ac
totam dyocesim nostram predictam verum etiam per totum
regnum Suecie ac alias exteras regiones choruscantibus
signis et prodigiis incessanter claret et iam annis plurimis
continuatis tam excelsa et deo dilecta habita, inuenta et
reputata est, quod nulli penitus dubium sit apud nos,
quin digna sit in memoriam et laudem verti hominum
et tamquam lucerna candelabro ecclesie luculencius
super-poni. Fumus enim aromatum eius indicat, quid in ea celitus
agitur et est actum, siquidem ab infancia sua per omnem
statum vite sue domino deo toto corde dinoscitur
serui-uisse sobrie, pie et iuste viuendo in hoc seculo in jeiuniis,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>