- Project Runeberg -  De sacramento baptismi dissertatio historico-liturgica /
15

(1840) Author: Thure Annerstedt With: Anders Erik Knös
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

nihil habent, quod probet, nullam aliam, ætate
Apostolorum, usu receptam esse baptizandi formulam, quam
quæ illis dictis contineatur. Ubi his vocibus utuntur
Scriptores, ibi non tam id agunt, ut certam quandam
in baptizando adhibitam formulam tradant, quam ut
Christianum nominatim distinguant baptismum et quid
valeat spectetque et quæ injungat officia, significent,

Manuum impositio — χειροθεσια (Act. XIX: 6.)
quamquam ad sollemne baptismatis re vera non pertinebat,
continuo tamen id sequi solebat ipsumque absolvisse
putanda est. Hinc etiam profecta est, quæ postea in
consuetudinem venit, confirmatio.

§· 2.

A sæculo Apostolico ad ætatem Tertulliani.


Quæ a priore hujus intervalli dimidia parte
accepimus hac de re literarum monumenta, pauca sunt atque
jejuna. Germana Patrum Apostolicorum scripta Baptismi
doctrinam leviter tantum attingunt de ejusque
administratione plane nihil commemorant. Mansit haud dubie ad
tempus simplicitas illa et opinionum et rituum, quam supra
ostendimus Apostolos in Baptismo secutos fuisse; nondum
enim philosophia Græco-Orientalis vim ullam in rationem
hujus doctrinæ habuerat, necdum integritatem sacrorum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 03:19:49 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/atbaptismi/0019.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free