Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De pantheism! ad religionem habitu dissertatio.
Philosophandi rationem omnem, quæ pantheismi nomen non
vere eifugiat, cum moribus tum præsertim religioni esse exitiosam,
recentiori ævo docuerunt perplures, quorum nec pauci aliquam ea de
re judicandi facultatem jure sibi assumsisse videntur. Fuerunt
qui-dem & antiquitati eo in genere satis famosa conamina, verum de
iis longe mitius hæc censuit, ipsos eorum auctores, Xenophanem,
Zenonem, Plotinum, cet. non minori morum pietatisque, quam
acu-minis ingeniique laude commemorans. At posterior ætas eodem
fere loco habuit pantheistas atque atheos, eosque magis bonitate
quadam naturæ, quam quod sibi consentirent, non impios ac
nefa-rios fuisse putavit. Ipsam certe doctrinam eorum rejicere ac
dete-stari non dubitavit.
Quibus significatis, nos quidem ii non sumus, qui temeritatis in
judicando vel veteres vel recentiores arguere velimus; quin potius
utrosque suas rationes satis graves secutos esse facile concedimus.
Veteres enim iis utebantur numinibus, ut non modo ea dejici
sa-pientissimum quemque minime poenitere posset, verum etiam
quod-vis in locum eorum melius aliquid sufficiendi conamen summopere
laudari deberet. Recentiores autem, sparsis per christianam
religionem novis sapiendi seminibus, longe sublimiorem divinioremque
adepti sunt summi numinis ideam; cui cum non satisfacerent, quæ
jam adessent, pantheismi species, impiæ deoque detrahentes
vide-rentur necesse erat. Sed tamen an justi judicii modum satis
serva-rent, cum quodvis hujus philosophiæ genus alteri benigne admitterent,
alteri præfracte repudiarent, id quidem etiamnum in dubium vocari
posse videtur. Nam eas esse pantheismi formas, quæ vera cum
religione conciliari non possint, nemo prudens umquam negaverit.
Sed an in omnes, quotquot umquam exsistant, idem perinde con-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>