Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Quoniam itaque plures sunt pantheismi species, quarum non
omnes uno eodemque modo ad religionem sese habere significavimus,
operis initium ab iis enumerandis delineandisque mérito faciendum
existiniamus. Qua quidem in re jam ita versabimur, ut non omnes
& minimas, quotquot vel jam per temporum decursus exstiterint,
vel ccrte ex ipsius rei natura excogitan possint, in medium
profe-ramus, sed eas tantummodo perscquamur, qu?e cum de religione
qureritur, momenti alicujus esse videantur. Formales differentias,
qua? auctoris cujusque indoli, ingenio, tempori aliisque fortuitis
causis máxime debentur, magnam partem vel plane prrcterire, vel
tantum obiter significare licebit ; eas enim in re praesenti dijudicanda
non admodum referre postea videbimus.
Principio igitur id inter omnes omnino constat, qui quidem rei
animum unquam adverterint, esse in mente humana ingenitam &
inde inexstinguibilem prorsus ideam absoluti cujusdam, quod extra
experientiae regiones remotum, phaenomenorum omnium ratio ultima
sit atque principium. Neque enim est alia idea, qua ductus animus
humanus, dum vel vulgari utitur sapiendi modo, Deum, rerum
omnium creatorem moderatoremque, pio sensu ac fide veneratur.
De-inde vero nec id minus certum est, esse eandem illam ideam
principium ac fontem, unde cum alia omnia prseclara, turn etiam
gene-rosus ille sapiendi amor, qui ad aeterna usque adspirat, in animo
hominis exoriantur. Duo autem imprimis sunt, quae animum isto
amore incensum maxime sollicitant. Primum enim anxie requirit, an
vere sit absolutum illud, quod idea menti inhaerens ipsi
common-strat; deinde vero quale Hoc ipsum sit, & quanam ratione ad
mun-dum phsenomenorum se habeat, perspicere avet.
Quorum cum utrumque per temporum decursum identidem
mortalibus negotium facessivit, turn illud tamen multo minus, quippe
quod credere potius, quam quaerere sanctius plerumque visum est.
At tanto magis altera quaestio generosissimum quemque versavit,
tantamque progenuit sententiarum silvam, ut, si numerum quacras,
infinite prorsus videantur. Quarum vero numerum inire cum e re
nostra non sit, satis habebimus eas ad certa quaedam capita revo-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>