- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
168

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

atque adeo aditus ad veram ejus ideam patescat. Verum hoc
tamen respectu perquam utiles sunt et necessariae, ac debent
om-nino afferri, quotquot eum ad finem opus sint; nam omnes
per-sequi non licet, sunt enim numero infinitae.

III.

Ens absolut urn detertninatio alius cujusdam Entis esse non
potest; ipsum enim illud — in alio esse, non nisi sub conditione
plu-rium Entium concipi potest, et igitur relativa determinatio est (def.

4), qua si Ens absolut um determinaretur, in relativum abiret, quod
repugnat (def. 5).

Aut itaque Ens absolutum est absurdi aliquid, aut non est in
alio qualitas seu determinatio, ideoque nec mera notio mentis
hu-manae, quod forsan nonnulli opinentur. Atque adeo mirum non
est; si notio substantiae absolutae (Entis infiniti, realissimi) toties
in historia philosophiae redeat, ut eo ipso quod concipi potest,
certam sibi vindicans realitatem. Nimirum se ipsa haec notio
affirmat et illustrat, modo clare et distincte animo concipiatur. —
Ut autem hoc melius perspiciatur, alia ratione infra (cap. Ill: VII)
eodem perveniemus.

IV.

Ens absolutum neque subjectum est alius atjusdam objecti. neque
objectum alius cujusdam subjecti; utrumque enim non nisi sub
conditione plurium Entium cogitari potest, et proinde relativa
determinatio est, qualem in Ente absoluto concipere non licet (deff. 4 et 5).

Si itaque Ens absolutum subjectum est, certe non nisi se ipsum
habet objectum, et contra, si est objectum, certe non nisi se
ipsum habet subjectum. Quod etiam famoso subjecto objecti
abso-luti nomine significarunt recentiores philosophi. De hoc autem
disserere nihil hie attinet, ubi non nisi de negativis
determinatio-nibus agitur. Infra vero rem iterum in scenam revocari series
disputationis fortasse postulabit.

V.

r Ens absolutum est absolute simplex, seu absoluta identitas, i. e.
in eo nihil multiplex, nullae partes concipi possunt Nam numerus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0178.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free