Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Qualitas itaque absoluta: i) per se percipi debet (deff. 5 et 3
it. Th. Ill); 2) positiva et una est (II ct VII); 3) qualitas in alio
esse nequit (III), et 4) denique non nisi in nostra (finita, relativa)
mente ab ipso Ente absoluto distinguitur.
Thesis ex antecedentibus et ipsis notionibus suis sequitur. Nam
ut Ens absolutum realiter a qualitate sua diversum sit, hanc certe
habebit relativam determinationem, quod est a qualitate sua diversum,
id quod ipsi notioni Entis absoluti repugnat (def. 5). — Quae cum ita
sint, dicere quoque licebit, esse Ens absolutum ejusmodi Ens, quod
cum qualitate sua unum idemque, sive ab ea re vera non distinctum,
sit. Quum itaque philosophus nihilo secius ista distinctione utitur,
vulgarem sequitur opinionem, non satis veram earn quidem, sed
tamen veritati non admodum officientem, quippe quae ipsa se
corrigat, quemadmodum jam vidimus. Scilicet pars maxima
ho-minum, quidquid in relativis deprehendit, idem etiam ad
absolutum transferre amat, in illis enim vitam agitat, iisque veram
rea-litatem maxime et ultro adtribuit; et quoniam ibi qualitatem ab
Ente distinguit, idem in absolutam quoque realitatem valere
exi-stimat. Qui autem verum subtilius sequitur, perperam id fieri
re-perit, et vulgi voces corrigit. Ac si vel maxime is quoque initio
verbis distinguit, quae re non distincta sunt, monet tamen
solli-cite, ubi errores veretur, non stricte, sed ex communi loquendi
consuetudine sumendum id esse, atque hoc modo re vera alium
sensum verbis adtribuit. Neque prohibitum sit in quavis institutione
ab opinione data, etiam falsa, proficisci, modo haec postea
corri-gatur, -nee nondum castigata ibi usurpetur, ubi certam rationem
totius corrumpere possit. Ea libertate astronomus v. gr. utitur,
qui etiam in theorica artis parte, ubi de vero stellarum motu
agi-tur, solem adscendere, descendere, progredi etc. saepius dicit, ubi,
ne verba sua fraudi fiant, minus veretur.
Qui fieri autem possit, ut in nostra mente distinguantur, quae
realiter sunt unum idemque, id infra ex pantosophiae rationibus
obiter certe commonstrare conabimur. Homo, ut ilia docet, recte
quidem reale ab ideali distinguit, sed deo haec oppositio nulla
est; nam ipsi res quaevis est mentis ejus idea, et quaevis idea
ejus est res sive“ realis. Quod idem in nostram quoque mentem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>