Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
unius ill.us animae et hujus vis organicae, hominisque cujusque actu non
nisi sensualis aut actu non nisi intellectualis vires omnes momenta sunt
unius animi hujus sensualis aut intellectualis. Quid? quod hominis actu
rationalis vires omnes momenta sunt unius rationis ejus, ita ut vere
dicatur, omnia in eo fieri ex ratione ; re vera enim haec summa unitas,
actua-lis facta, omnia in eo agit, adeo ut ipse non nisi exsistens relativa ratio
sit. Atque haec non intelligenda sunt de animi tantum, sed etiam de
corporis viribus, quae et ipsae sunt originis ejusdem. Neque enim materia
anorganica est, quae se in organismum, nec Organismus, qui se in
ani-mam, tiec anima, quae se in animum, nec intuitio. quae se in
intel-lectum, nec denique intellectus, qui se in rationem explicat; sed
horum unumquodque superius est, quod se in inferiora omnia
conformât. Divina cujusque idea est, quae sese exsistentiae ingenerat
i. e. sensim sibi et ceteris manifestatur, non autem exsistens
infe-rius, quod se in superius per potentias evehit aut explicat. Posterior
hie ordo ytveoiv sive exsistentiam, non ipsum gignens et
manife-stans seu essentiam respicit, quodque de ilia recte dicitur, non item
valet in hanc posteriorem. Intelligi certe non potest, quomodo
aliquid naturâ suâ inferius superius aliquid ex se explicet; at potest
utiquc intelligi, quomodo hoc posterius momenta sua sensim
manifested quomodo, solâ exsistentià spectatâ, prius materia sit, quam
Organismus, prius Organismus, quam anima et sic porro, donee
omnia momenta ideae suae in tempore ostenderit. Quae
quamquam hie demonstrare non possumus, cum res a primis fere
principiis philosophiae repetenda esset, tamen hoc certe nobis
conces-sum iri crediderimus, vim unamquamque, hominemque praesertim,
non esse multiplex aliquid internae unitatis expers, sed esse
unitatem in varietate seu in varietatem conformatam. Discidium aliquod
absolutum certe in eo invenire non licet, nam nisi una est essentia
ejus, non unum Ens est, sed duo vel plura, quod sensu cujusque
sui refellitur. Corpus et animus & in animo sensus et intellectus et
ratio non adgregata sunt, sed relative diversa momenta seu vires
unius vis essentialis, quae utique non alia est, quam quae in quovis
momento temporis est actu summa sive suprema, ita ut, si haec
ratio sit, omnia in ea sint rationis, sin minus autem, aut intellectus
aut intuitionis aut animae aut cet. Proponat modo quisque sensui
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>