- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
197

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

simul claras habere nequit, est enim finitus, verum tamen utpote
relative et formaliter sui conscius ac liber, potest ex suis legibus
i. e. libere per partem earum vagari easque variis modis perciperc.
Sic eas revocat seu iterum claras efficit, alia magnitudine alioque
ordine conformât, earum similitudines cencipit, eas comparai, eas
inter se invicem ordinat, quaeque cetera a psychologis et logicis
enumerantur. Ceterum reverá non nisi forma et instrumentum est,
cujus dignitas pendet ex materia, quam tractet, atque ex dignitate
ejus, cujus instrumentum sit. Neque sensu proprio persona est,
quamquam analogon ejus sistit; summa enim unitas hic nondum
est essentia, sibique ipsa finis, sed finem habet rationem, cui in
exsistentia manifestandae inserviat.

Ultimum denique et supremum genus animi est ratio relativa,
cujus descriptio, ut ex antecedentibus colligitur, alia esse non
pote-rit, quam quod sit idea, per quam mens absoluta concipit se ipsam,
sive cui se ipsam manifestai, quâque igitur series virium relativarum
finiatur, necesse est. In idea enim rationis absolutae, per quam
ideam animus constituitur rationalis; continetur non tantum idea
absoluti esse, et absolutae formae, seu absolutae scientiae activitatis
ac pulcritudinis, sed etiam idea mundi rationalis sive totalitatis
re-rum, quales in hac ipsa ratione contineantur. Unde cum praeter
Ens absolutum et relativum nihil omnino sit, quod manifestetur, se*
quitur, ut aliud non detur genus relativi superius animo rationali.

qui utrumque horum complectitur. Quod si haec itaque est ratio

relativa, ejusque fovmam specialem exhibet homo terrícola; patet,
adeo non huic negatam esse rerum divinarum conscientiam — quod
Kantio videbatur, ut potius non nisi per eam hominis dignitatem verc

tueatur. Etenim qui compos ejus non factus est neque fieri um-

quam potest, is utique homo non est; quique eam acceptam amorc
non retinet, cogitatione non intelligit, vita non exprimit, homo ille
quidem est, sed sibi repugnans, pravus et detestabilis. Diligenter
autem observandum est, non esse hanc conscientiam ideae
cogni-tionem theoreticam aut speculativam, sed esse immediatam
adpre-hensionem seu immediatum sensum rationis absolutae, cum aeque
immediato sensu sui nexusque sui rerumque cum ilia conjunctum,
omnesque actiones proprie sic dictas theoreticas ac practicas infra

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0207.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free