Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Liber primus.
De mente et perceptione.
Cap. I.
De conscientia sui.
Quid omnino sit conscientia sui, per se quisque ipse intelligcre
debet, quippe quod per definitionem ullam disci non potest
Omnis enim definitio in ejusmodi versatur notionibus, quarum
quaeque complures in se habet alias; notio autem conscientiae sui
una omnium est simplicissima, et nullam omnino aliam in se
conti-net, quum ipsa in omnibus aliis concipitur. Quae quidem simplici*
tas ejus facile adparet, si, quod nemo negaverit, omnes reliquae
no-tiones ipsius sint modi vel formae, neque ulla alia reperiatur notio.
ubi nulla sit conscientia sui. Nam inde continuo efficitur, ut haec
prima sit omnium determinatio, ideoque genus earum summum ac
simplicissimum. Quae cum ita sint, fieri non potest, ut haec ipsa
ajendo per alias definiatur, sed tantum ut negando ex aliis eruatur
quasi et castigetur. Neque adeo verendum est, ne perperam
intelli-gatur; nam utpote perfecte simplex aut omnino non concipitur, aut
vere perfecteque concipitur.
Quae itaque a nobis in hoc capite afferentur, ea quidem re vera
notionem conscientiae sui non attingunt, sed voces quasdam ex ea
pendentes, quarum usum sensumque determinatum velimus. Ex quo
genere sunt verba sui conscius, sibi conscius et sui sibi
con-scius, quibus infra saepius utendum erit, et quae ne inter se
con-fundantur, multum interest.
Etenim id sui conscium dicimus, in quo conscientiam aliquam
esse intelligimus, non autem ita determinatam, ut simul significatum
existimetur, cujus illud sibi sit conscium. Contra ea quum sibi
conscium quid adpellamus, semper aliquid respicimus, quod con*<
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>