Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
scientiam ejus determinet, ita ut sensus horum verborum sit
imper-fectus, quamdiu illud non sit additum. Itaque in hoc conscientia
sui concipi debet aliquo modo determinata, quamquam indifferens
respectu ipsius modi, donee additamentum illud accesserit. Ex
qui-bus jam facile intelligitur, quid sui sibi sit conscium dicendum,
videlicet quod ipsum sibi sit perceptionis suae objectum, et sese a
ceteris rebus omnibus distinguât. Nimirum in eo conscientia sui
etiam respectu modi determinata est, et vocula ilia sui hoc loco
objectum, sive id, cujus sibi est conscium, significat.
Quibus sic breviter definitis, hoc tanquam consectarium
addi-mus: ut quisque veriçsime ac perfectissime sui est conscius, ita et
verissime plane ac perfectissime sibi est conscius eorum, quae
per-cipit. Nam conscientia sui, quae item claritas perceptionis dicitur.
genus est omnis conscientiae sui determinatae.; et forma omnis eo
magis vera est atque perfecta, quo magis genus suum in se con*
tinet ac repraesentat. Itaque v. gr. ,qui vigilat, ut magis sui est
conscius, quam qui dormit, ita magis etiam conscius sibi est eorum.
quae percipit. Eâdemque est ratio, si comparatur adultus cum
infante, imaginans cum sentiente, cogitans cum imaginante, bestia cum
homine, et quae alia hujus sunt generis.
Quod si ^conscientia sui plures admittit gradus perfectionis,
quem-admodum fere lux plures gradus claritatis, sui conscium dicere
om-nino licebit, quidquid vel minime illius sit particeps, quamdiu ad
gradum, quo sit ejusmodi, animus non advertitur. Itaque futurum
est, ut nos conscientiam sui tribuamus non tantum Deo et
homini-bus, sed etiam bestiis, imo et stirpibus, si qua ejus indicia in his
quoque deprehenderimus. Fieri enim potest, ut quod in homine est
conscientia sui, id sit in bestia vis sentiendi, et in stirpe vis
nu-triendi, augendi et procreandi, atque adeo ut idem illud non sit nisi
gradu in iis diversum. Quid? quod fieri potest, ut vis omnis in
rerum natura re vera sit vita et conscientia sui1), quae, cum
perci-piatur certo gradu imperfecte, nihil nisi vis esse videatur. De
quibus omnibus quid sit decernendum, universa forsan docebit
disputa-tio; nemo autem non videt, si sui consciam dicimus bestiam et’stir-
i) Vide supra Dissert, de Mente ac Perceptione Aphorismi, pag. 205 et seqq.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>