Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
significatio est eadem, ut in Lib. II. demonstrabitur. Itaque
unicui-que menti suum est universum actu, quamquam non nisi unum
idemque potentiä; et illud suum cuique proprium ita maxime ab uno
vero abhorret, ut mens ipsa percipiens maxime est finita et
imperfecta. Nam re quidem vera non est nisi imperfectior quaedam
perceptio seu conscientia eorum, quae in mente divina continentur.
Maximopere autem cautum hie volumus, ne quis contra haec
omnia exemplis, e natura rerum sensibus subjecta desumtis, utatur.
Haec enim natura, utpote non nisi nostra et phaenomenon sive
species relativa universi absoluti, veram vim rerum magis minus
per-versam et in contrarium mutatam nobis repraesentat *). Itaque si,
hoc non observato, ilia pro absoluta habetur, argumenta ex ea petita
veram rerum scientiam omnem conturbent, necesse est. Attamen in
ea etiam nonnulla veri vestigia deprehendimus, etsi cum contrario
magis minus conjuncta. V. gr. omnia corpora mutua quadam
continentur attractione, quae, quamquam crescente distahtia decrescens,
tamen, ut unum quiddam totum constituant, efficit. Atqui haec
at-tractio re vera significat, etiam in singulo quoque corpore omnia
reliqua inesse, tametsi aliquo modo imperfectius, ob earn, quam hie
diximus, causam. Nihil enim in aliud agere potest, nisi quatenus
vi sua in eo adest et continetur; vis autem rei cujuscumque ipsa
ejus veritas est atque essentia. Verum haec omnia, etsi non minimi
sunt momenti, tamen hoc loco fusius pertractare non licet.
Cap. V.
De Perccptione absoluta et relatwa.
Perceptio est formaliter perfecta sive absoluta, si omnes
determinationes ejus a mente discernuntur — si nihil in ea
continetur, cujus sibi mens aliqua ex parte minus sit conscia.
Atque hujusmodi perceptio dicitur etiam perfecte clara et
distincta, cui opponitur formaliter imperfecta i. e. magis
minus obscura et confusa; neque enim haec nisi relative ab ilia
di-versa est.
I) Conf. p. 234 et 242.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>