- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
246

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Eadem vero etiam nomen notion is recte obtinet, cum quidem
hoc intelligitur sensu absolute vero et proprio. Quod genus num
cadere possit in mentem humanam etiamnunc in medio sit relictum;
quoad vero in earn cadere existimctur, certe non ad sensum pertinet
aut ad imaginationem, sed tantum ad intellectum; nam nisi
intelli-gendo nihil quidquam vere note sc it.

Quum autem ea perceptionis perfectio, de qua nunc agitur, non
sit nisi formalis, vix est quod admoneamus, nihil quidquam hie
in-teresse, quid per ipsam percipiatur, et quantum id habeat
perfectio-nis, sed tantum quo modo vel gradu percipiatur i. e. quam distincte
aut confuse, quam clare aut obscure.

Ceterum perfectio perceptionis formalis etiam veritas ejus
di-citur, neque hie alia intelligi debet, praesertim dum vocem utramque
conjungimus. Verum enim id esse intelligitur, quod suae respondet
notioni, quae ipsa ejus est veritas et mensura, de quo et alio loco
jam commemoravimus. Atqui perceptio ex sua notione id habet,
ut sit forma conscientiae sui, quae mentem determinet, non ut
ali-quo laboret conscientae sui defectu, vel aliqua ex parte obscura sit
vel confusa. Immo vero ut maxime est hoc modo adfecta, ita et
ipsa minime est re vera perceptio, et mens sibi per earn minime
percipiens. Nam eundem conscientiae sui defectum ad utramque
spectare, id quidem facile adparet; est enim perceptio non nisi mens
ipsa percipiens, in certa determinatione sua considerata1). Quod
iterum ac saepius diligenter est observandum.

Jam autem si nihil a mente percipitur, quod non sit modus vel
forma conscientiae sui et insuper mentis determinatio *), necesse est,
non tantum perceptionem quamvis universam, sed etiam quidquid
ea contineatur i. e. omnes ac singulas ejus determinationes,
ejus-modi esse formas et perceptiones — si quidem vere atque perfecte
percipiuntur. Sin vero non penitus hoc modo, sed magis minus
obscure vel imperfecte percipiuntur, item necesse est, eas, etsi re
vera sint, quales jam diximus, tamen percipienti non prorsus ejus-

1) V. p. 238,

i) v. p. p. 228—236,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0256.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free