Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ista conditione satis per se eertum est et perspicuum, nihil nobis
esse, quo modo a nobis non percipiatur, et nihil a nobis percipi,
quo modo nobis non sit; ex quo efficitur, ut alterum idem plane sit
atque alterum. Nulla enim proposito recte contraponitur, nisi ejus
subjecto et praedicato eadem subjecta sit notio, diversis tantum
ex-pressa nominibus.
Quae cum ita sint, his etiam evicimus, quod nobis initio erat
propositum, verba Esse et Percipi ejusdem omnino esse
significa-tionis. Nam quum ad sensum nihil plane intersit, sive aliquid esse,
sive a nobis id percipi, dixeris, nec quidquam inter verba ipsa esse
et percipi differre potest, etiamsi haec a voculis illis adpositis
se-jungantur. Istae enim voces nihil aliud indicant, nisi nos positos in
exemplo esse tanquam percipientes; at pro nobis alium quemvis
supponere licebit, de quo tunc eadem atque de nobis dicenda sunt. —
Praeterea si pluribus opus foret arguments, id quoque adferri
potest, quod sensu eodem dicere solemus, et aliquid esse et aliquid
inveniri, reperiri, deprehendi etc. Quae verba, dum ita ad mentem
referuntur, significatione nihil aut non multum a verbo percipiendi
diversa sunt.
Quibus probatis, superest, ut et fontem indicemus, unde hoc
loco omnis exsistere soleat dubitatio. Nimirum verbo percipiendi
plurcs tribuuntur significationes magis minus determinatae, inter quas
vulgo non satis discernitur. Nam et mens ipsa percipiens diversa
esse potest, et modus percipiendi diversus, v. gr. potentialis vel ac*
‘tualis, obscurus vel clarus, et ita clarus, ut sit vel sensatio vel
ima-ginatio vel cogitatio. Praeterea res quoque percepta varie deter*
minata intelligitur, ut praesens, praeterita, futura, ut possibilis,
ac-tualis, necessaria etc. Quot autem sunt significationes verbi
percipiendi, totidem etiam sunt verbi esse, quia haec verba generatim
posita idem significant. Et, quod facile quisque intelligit, aliquid
potest utique percipi, ideoque et esse uno in sensu, quamquam nec
est, nec percipitur in altero. Quum igitur quis inter id, quod est,
et id, quod percipitur, distinguit, si verum quaerimus, inter diversos
tantum percipiendi modos distinguit. Et si tunc fieri posse dicit,
ut aliquid re vera sit, quamvis non percipiatur, vel contra, is
qui-dem nihil aliud dicit, nisi percipi aliquid posse uno sensu, etsi non
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>