- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
264

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

altero. Quod ut omnino est verum, ita unitatem significations
ver-borum non tollit, scd confirmât: nain his verbis ita dcmum non
cadem subesset potestas generalis, si fieri posset, ut aequc deter*
minata aliquid tamen diversi significarent.

Patet hinc igitur, nihil, quod contra nos sit, afferri, si quis dixerit,
aliquid esse posse, etiamsi non percipiatur. Nam et percipi
aliquid potest, etiamsi actu non percipiatur, et habent ista verba
non nihil ambiguitatis, quia in lis non est determinatum, quis sit
percipiens, et qui modus percipiendi. Eademque est ratio, si quis
dixerit, res percipi, quia sint, non autem esse, quia percipiantur,
eoque argumento nostram sententiam refellere conetur. Nam de
nobis quidem hominibus certum est, res nobis esse, quia et
quate-nus a nobis percipiantur, et contra ea nobis non esse, quia et
qua-tenus a nobis non percipiantur; idemque in aliam omnem mentem
aeque valere, necesse est. Sin vero hie fuerit argumenti sensus,
res a nobis percipi, quia sint in se ipsis, non e contrario esse in
se ipsis, quia a nobis percipiantur, id quidem, ut nihil hie ad rem
facit, cum sit modus percipiendi diversus, ita per se tamen est
ve-rissimum. In se enim esse dicuntur, quae sunt in mente divina,
a qna nihil non vere, et quale in se est, percipitur; et quae a nobis
hominibus percipiuntur, ea sunt aut mentis illius perceptiones, aut
earum certe phaenomena, quae illis sublatis esse omnino çequeunt.
Itaque ultro concedimus, res non esse in se ipsis i. e. in mente
divina propterea, quod a nobis percipiantur, si modo reputetur, a nobis
non omnia percipi, qualia sunt in se ipsis.

Quod si quis contra haec omnia contendere velit, fieri omnino
posse, ut aliquid sit, quod a nulla percipiatur mente, ex eo
quae-rere nobis liceat, quam potestatem sic verbo esse subjiciat. Nobis
quidem est persuassimum, eum nihil, quod jure probetur, ad haec
responsurum. Nam id diligenter est considerandum, ut omnis hie
tollatur dubitatio, si verbo isto nos homines soli utimur, quo certum
conscientiae nostrae fnodum exprimamus, quaeri sine absurda
hallu-cinatione non posse, nisi quid nobis, quorum est proprium, significet.
At nos certe aliquid esse dicimus, quatenus id percipimus, et non
esse, quatenus id non percipimus; ex quo omnis usus sensusque
verbi jam satis adparet.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0274.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free