Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
que vieissim extra illud; ex quo sequitur, ut mens aut cert am spatii men*
suram occupet, aut puncti instar in certo loco sit. Quis autem de vita et
conscientia sui dixerit, earn v. gr. certam habere longitudinem aut
latitudinem aut altitudinem, aut certis pedibus ab hac vel ilia re distare:
Quierendum autem hoc loco videtur, quid tandem causae sit,
cur de rebus extra nos positis loquamur, et cur plurima pars
ho-minum huic realismo tam pertinaciter adhaereat. Scilicet multitudo,
utpote quae mente minus est exculta, rerum sensibus subjectarum
maxime sibi est conscia, easque idcirco maxime veras et reales esse
opinatur. In harum autem rerum universitate unusquisque nostrum
et se ipsum et alios sub forma percipit corporea, quo fit, ut in ilia
quidein suum cujusque corpus, quod coram intueri licet, totius
hominis instar obtineat, et propriam illius personam repraesentet Quod
dum quis sequitur, idque nos omnes facimus saepissime, quia in rebus
externis ut plurimum versamur, idem de rebus extra et c ire um
se positis sine magno quodam errandi periculo loquitur Facile
autem patet, id nisi sensu relativo non esse intelligendum, quod
sub-tilius de rebus disputanti praecipue observandum est. Etenim cui
sola mens verum est Ego, ei et suum ipsius corpus et ceterae res
extemae, quae vocantur, in sola sunt mente, quoniam ab ea
perci-piuntur. — Praeterea omnes Idealismum fugimus eum, qui dicitur
subjectivus, ex quo omnia, quae percipiuntur, non nisi pro mentis
ipsius phantasmatis habentur. Qui v. gr. ad alium loquitur, ejus
etiam magnopere interest, ut alter ille aeque persona et suus sit,
atque ipse, neque ei sufficit, ut tantum ad suum phantasma loquatur.
Itaque jure meritoque ab istiusntodi Idealismo abhorret, neque nos
ii sumus, qui patrocinium ejus suscipiamus. Longe autem alia ratio
est Idealismi absoluti, ex quo omnia in nostra quidem sunt mente,
quatenus a nobis percipiuntur, sed tamen et aliquid obtinent, quod
ipsis sit proprium et suum, si quidem vita gaudent et conscientia
sui. Nam ex hac quidem ratione a nobis non dependent alia, quam
tempus et spatium, quaeque iis determinantur, cujus generis sunt
numeri et figurae et corpora cum suis determinationibus, itemque
imaginationes et notiones, quibus ista omnia concipimus. Haec etiam
ut talia in nostra mente consistunt; quamquam et iis aliquid subest
absoluti et sui, ita ut pro meris phantasmatis minima habeantur.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>