Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tionis illius inter perceptionem et rem perceptam exposuimus, ex
quibus cognoscere licet, quam parum recte res sensibus subjectae
pro perceptionibus non habeantur, quamvis alius cujusdam sint generis,
quam quae cogitando aut imaginando percipiantur. Omnino autem
vulgaris ista opinio, qua perceptiones nostrae pro rerum imaginibus
habentur, satis jam refutata est a Berkeleyo, quem, ne longiores
si-mus, Lectores; consulere jubemus. Duo tantum in hoc Philosopho
reprehendenda nobis videntur, quae obiter hie significentur, primum
quod mentes statuerit a Deo in tempore creatas et extra se positas,
quemadmodum et antea Leibnizius; deinde quod perceptionibus
sen-suum nullam subjecerit substantiam veram et absolutam, cujus illae
essent phaenomena. Nam sic factum est, ut neque Realismi, neque
Idealismi subjectivi errores ac difficultates effugeret.
Denique vero et aliam instituemus argumentationem, ex qua
veritas enuntiationis nostrae etiam facilius, ni fallimur, quam ex
ceteris, elucebit. Ponamus ens quoddam certo aliquo modo esse in
se ipso, idemque a mente quadam finita percipi aliqua ex parte
im-perfectius. Ita quidem illud huic magis minus aliud ac diversum
videbitur ab eo, quod est re vera, vel huic speciem sui offeret
ejus-modi, quod magis minus ab ipso differat. Atque haec species, ut
facile intelligitur, cum sit a vero ente diversa, tota quidem esse non
potest nisi (perceptio) in ea mente, a qua ens illud imperfecte
per-cipitur. Itemque ea erit tanto minus ab illo ente diversa, quanto minus
imperfecte mens illud percipit, quippe quum omnis diversitas ejus
ex hujus imperfectione oriatur. Quae cum ita sint, fieri necesse est,
ut si mentis illius facultas percipiendi usque crescere statuatur, donee
ad absolutam demum accedat perfectionem, etiam species seu
perceptio ilia minus minusque fiat ab ipso ente percepto diversa, donee
tandem, omni differentia evanescente et sublata, in unum plane
idemque cum eo abeat. Et tamen ea vel in hac sua cum ente percepto
absoluta unitate vim et naturam perceptions haud deponet, sed usque
in mente permanebit; id quod diligentissime est observandum,
quo-nia’m hinc omnis nostra de ente et perceptione sententia illustrari
pariter ac demonstrari potest.
Primum enim, si quid a mente quadam percipitur absolute et
quale est in se ipso, id absolute unum idemque erit cum mentis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>