Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sit religiosum, sequitur profecto, ut generatim ens religiosum,
idem-re vera sit atque ens rationale, et contra. Nam, ut jam saepe
dixi-mus, nulla propositio recte hoc modo contraponitur, nisi ejus subjecto
et praedicato eadem subjecta sit notio, diversis tantum expressa
nominibus. Quod si ens religiosum idem re vera est atque ens
rationale, etiam necesse omnino est, ens quodque ita maxime ac
ve-rissime esse religiosum, ut maxime verissimeque sit rationale. Nihil
autem est magis rationale, quam ipsa ratio, neque magis religiosum,
quam ipsa religio, quemadmodum nec quidquam magis aureum, quam
ipsum aurum, vel magis lucidum, quam ipsa lux, et sic in ceteris.
Itaque si Deus unus est ens absolute rationale, seu ipsa ratio xax
necesse est, Eum etiam esse ens absolute religiosum seu
ipsam religionem i. e. summam ac verissimam notionem,» quae huic
voci subjiciatur.
Hanc argumentationem per se quidem ejusmodi esse putamus,
ut res, quam quaerimus, jam per earn satis probata videatur iis, qui
facultati cogitandi excultiore utuntur. Quod tamen non dubitamus,
quin multi vim ejus non penitus sint assecuturi, si sint in puris
no-tionibus tractandis minus versati, etiam alias argumentationes mox
adhibebimus. Quamquam et contra illam quod possit afferri, vix
quidquam videmus, nisi hoc forte quis dixerit, religionem ad solam
mentem finitam pertinere, hujusque esse vel gradum vel habitum vel
adfectionem vel aliud ejusdem generis. Verum etsi haec fere est
vulgaris opinio, tamen ea nihil continet, quod ad nostram sententiam
infirmandam valeat. Religionem enim etiam ad Deum pertinere,
vel ex hoc uno colligimus, quod ea summa est hominis perfectio et
finis, quam solam mentem divinam esse jam demonstravimus.
Prae-terea idem etiam facilius ex iis, quae mox afferrentur, intelligi potent.
Neque fieri omnino potest, ut religio sit certus rationis gradus seu
ratio ad certum gradum explicita, quin etiam quisque gradus rationis
idem sit gradus religionis; ex quo continuo efficitur, utramque re vera
esse eandem, summamque rationem summam esse religionem. Denique
si religio esset certus rationis nostrae modus vel habitus, vel certa
ejusdem adfectio, ea quidem, manente ratione, et adesse posset et
abesse. Atqui in nobis ita tantum est ratio, si nostra scientia et
vita eadem est atque divina, qualis utique esse non potest, nisi
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>