Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Liber tertius.
De sapientia et virtute.
Cap. I.
De mente humana generatim considerata.
Hominem esse mentem finitam et relativam, quae actu rationis
particeps fieri possit, partim ex iis, quae disputata sunt in libris
su-perioribus, partim ex factis et sua cujusque conscientia sui
cogno-scitur.
Homo itaque sibi conscius esse potest sui ipsius tanquam
mem-bri organici ejus systematis et universi, quod est in mente divina;
et quidem ita maxime hac vita et conscientia sui gaudet, ut sibi
ad veritatem suani ac perfectionem est maxime explicitus. At quum
idem tarnen sit mens finita, aliud quoque habeat, necesse est,
uni-versum, quod et ipsi soli est proprium, et magis minus abhorret a
divino illo, cujus quidem, tanquam essentiae suae, est phaenomenon
seu perceptio relativa et imperfecta1). Neque vero id aliud re vera
est, nisi homo ipse universus, seu mens humana in se ab omni parte
determinata, qualis sibi est tanquam finita et a mente divina
di-versa2).
Quemadmodum igitur perfecta explicatio mentis divinae perfecta
etiam est explicatio universi absoluti, sic perfecta explicatio mentis
humanae perfecta item est explicatio universi nostri relativi. Etenim
hoc totum nostris perceptionibus imperfectis continetur3); et mens
non magis esse et concipi potest sine perceptionum suarum
univer-sitate, quam haec vicissim esse et concipi sine illa. Itaque nihil
ferme interest, utrum mentem humanam universam, an universitatem
rerum relativarum, quae ab ipsa percipiuntur, dicamus; id quod in
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>