- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
324

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Verum haec tarnen actuositas ejus universa non plane unius
ejusdemque est generis, sed partim magis sua et activa, partim
magis aliena et passiva, gradibus infinite variis ac diversis. Nam
quum sit mens humana sibi non absolute sed relative vivens suique
conscia, ideoque nec absolute sed relative sua et libera, etiam
actuositas ejus eodem modo sit comparata, necesse est, quippe quae
nihil sit, nisi mens ipsa in motu et mutatione considerata.
Quem-admodum igitur perceptiones ejus aliae aliis magis verae sunt et
perfectae, ita etiam eaedem, ut actiones consideratae, aliae aliis
magis suae ipsius sunt atque liberae. Et quo magis actiones ejus
sunt suae et liberae, eo magis ipsa est in iis activa; quo magis
au-tem illae contrarii sunt generis, eo magis est in iis passiva. Et sic
quidem per continuam ejusmodi actuositatem, quae relativa est ac*
tivitatis ac passivitatis unitas, mens humana universa sibi se explicat.



Quod autem ad vocem actionis attinet, qua usi jam sumus ad
omne actuositatis momentum significandum, eå quidem sensu hoc
latiori uti omnino licet. Etenim activitas et passivitas ita fere inter
se sunt oppositae, ut v. gr. calor et frigus, in quibus utique nihil
impedit, quominus quisque gradus frigoris certus dicatur gradus ca*
loris. Quia vero ex usu loquendi communi ita plerumque actio
intelligitur, ut sit passioni opposita, sensum ejus, quem latiorem
diximus, voci functionis tribuemus, adeo ut haec tum actionem tum
passionem complectatur. Atque hujus vocis notionem, cum eaque
conjunctam notionem facultatis paucis jam explicatum ibimus.

Functionem igitur mentis dicimus quam vis actuositatis suae
partem, quae certum momentum temporis i. e. partem hujus indivisam
occupat. Et quoniam actuositas nihil est nisi mens ipsa in motu et
mutatione considerata, sequitur, ut etiam quaeque functio mentis
nihil sit nisi mens ipsa in certo momento temporis considerata. In
unoquoque autem momento mens una est atque multiplex, quam*
obrem idem etiam dicendum est de quavis ejus functione, quae
con-siderari potest non tantum ut una functio, sed etiam ut plurium
mul-titudo. Neque vero quidquam impedit, quominus pro una item
ha-beantur plures ejusmodi functiones, quae plura occupant momenta
temporis; nam et unumquodque hujus momentum unitas est et

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0334.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free