- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
326

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

multitudo, ita ut recte cx utracumque parte pro arbitrio
considere-tur. Quae omnia ex continuitate, quam diximus, vitae et
actuosita-tis humanae efficiuntur.

’ Jam vero omnes mentis nostrae functiones, utcumque sumtae,
aliquid habent generale seu inter se commune, et aliquid individuale
seu proprium ac diversum. Certe quidem iis communis est vita et
actuositas, cujus omnes sunt modi seu formae et momenta magis
minus determinata; omnino autem etiam ad eas sensu relativo
trans-ferre licet, quae de nexu et relatione entium absolutorum supra
dis-putavimus. Atque illud, quod plures functiones habent commune,
si per se solum consideratur, nulla ratione habita eorum, quae iis
sunt propria, una tantummodo est functie; nam ita fere est
compa-ratum, ut v. gr. notio figurae, quae etsi in omnibus figuris adest et
concipitur, tamen per se una tantum est atque eadem. Verum idem
etiam considerari potest conjunctim cum altero et specialiori
ele-mento in pluribus diversis functionibus, quae totidem sunt ejus
formae propius determinatae. Quod dum fit, harum esse reperitur
unitas perdurans et causa communis; semper enim quod magis est
generale, quum perfectius percipiatur, magis quoque vim obtinet
turn unitatis et subjecti, turn activitatis et causae. Hoc autem
posteriori modo consideratum illud commune certa dicitur mentis Vis
seu Facultas, quae nihil est nisi mens ipsa, quatenus consideratur
ut unitas et subjectum et causa plurium functionum ejusdem
generis, quas actuositate sua potis est efficere seu a potentia ad actum
producere. Omnino in actionibus ita se habet facultas ad
functio-nem, ut in perceptionibus genus vel species ad individuum, ex quo
ratio illarum facillime intelligitur. Et si praeterea mente et
cogita-tione repetitur, quod supra est positum, omnem actionem esse
per-ceptionem, omnemque perceptionem actionem, ex eo adparet,
totidem esse genera facultatum, quot genera perceptionum, quarum
genus ultimum vitam seu conscientiam sui esse docuimus.

Quibus ita explicitis, paulo propius jam significabimus, in quo
actuositas humana sit posita. Nimirum haec universa, si ut
continuum percipere consideratur, non alia est, quam quae nomine
Re-flexionis sensu generalissimo venit, quamquam plerumque hoc
nomen non obtinet, nisi ubi cum libertate et conscientia sui actuali

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0336.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free