Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
rum et potentiale, aut certe ei speciem praebeat non mentis ac
perception^, sed tantum naturae et rerum externarum. Nimirum mens
humana universa, quum sit relativa et oppositorum unitas, numquam
non summa cum infîmis in se conjungit, quo ipso etiam a mente
divina diversa est.
Jam vero si Deus est ipsa ratio et religio1), necesse est,
homi-nem non esse actu rationalem et religiosum, nisi quoad et ipse
hujus rationis et religionis sit actu particeps. Quemadmodum enim
nihil est aureum, nisi quoad in eo est aurum, et nihil vivens, nisi
quoad in eo est vita, et sic in ceteris, ita neque homo est ratione
praeditus et religiosus, nisi quoad in eo est ratio et religio. Atque
hanc actu esse in eo, sensum hunc habet, Deum actu in eo et ab
eo percipi, si quidem et Deus est ipsa ratio, et esse idem significat
ac percipi, ut jam supra docuimus. Deum autem utique in se
per-cipere non potest mens humana, nisi sua ipsius conscientia sui etiam
aliqua ex parte sit conscientia Dei ; nam ea est mentis vis et natura,
ut nihil nisi sese et suas ipsius perceptiones percipiat *). Quae quum
ita sint, homo neque Deum percipit, neque adeo rationalis ac
religiosus est, nisi quoad sua ipsius vita et conscientia sui determinata
révéra est cum vita et conscientia sui divina eadem. Quod idem
etiam adparet, si quis reputaverit, ea omnia, quae sint ex ratione,
esse recta et probanda seu vera, bona, pulchra, ea vero, qnae
ra-tioni repugnent, e contrario esse prava et^rejicienda seu falsa, mala,
turpia3). Ex his enim illico sequitur, perceptiones humanas aut
omni carere veritate, aut eum tantum in modum esse veras, quoad
sint e ratione, seu non différant a perceptionibus divinis, quae utique
omnes sunt verae et rationales. Et sic quidem ex his quoque
co-gitur et efficitur, veritatem ac perfectionem mentis humanae esse
unitatem ejus cum mente divina, eamque unitatem etiam esse
ratio-nem ejus et religionem. Quod si quaeritur, qua conditione homo
unitatis hujus sit particeps, ex iis, quae supra sunt disputata,
respondents, si sit vera mens ejus aeterna mentis divinae perceptio, quae
item sibi ipsi ita fieri possit sui conscia, ut saltern aliqua ex parte
se vere percipiat. Nam si ea non esset ex hoc genere, homo nihil
divini in se contineret et nullum prorsus cum Deo haberet com-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>