Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
mercium; neque enim a mente divina percipiretur neque hanc ipse
perciperet, quum quidem mens nihil nisi sese et suas ipsius
percep-tiones percipiat. Contra ea si vera mens hominis est ejusmodi,
quam diximus, perceptio, fieri non potest, ut homo vere sibi sit
conscius sui ipsius, quin sibi sit conscius mentis divinae; est enim
perceptio mens ipsa in certa determinatione sua considerata. Quin
potius ex hac ratione religio humana re vera est vita Dei in homine
et hominis vita in Deo; qualem earn esse religiosissimi ac
sapien-tissimi homines docuerunt.
Etsi vero haec est in genere ratio et religio humana, et haec
item conditio, sine qua homini non insit, tamen facile intelligitur,
neque rationem relativam eandem esse atque absolutam, neque
ho-minem ipsum actualem eundem esse ^c veram suam rationem
etes-sentiam. Itaque jam nobis id oritur negotii, ut paucis significemus,
quo modo homo sit actu rationis ac religionis particeps, seu qua
forma haec vere sit actualis tanquam humana. Quod igitur dum
adgredimur, iterum hoc repetitum volumus, quod in capite hujus
libri primo est disputatum, mentem humanam actualem esse
unita-tem oppositorum relativam, eoque ipso a mente divina et absoluta
diversam, etsi cum ea, ut jam vidimus, conjunctam. Ex hoc enim
necessario efficitur, nihil ei esse actuale tanquam suum ipsius et
hu-manum, nisi id etiam sit oppositorum unitas, et sub forma utriusque
oppositi ab ipsa percipiatur! Nihil enim ea percipit, nisi sese et
suas perceptiones, quarum quaeque est mens ipsa in certa
determinatione sua considerata ; et quum ipsa numquam non sit oppositorum
unitas relativa, idem etiam de quavis ejus perceptione dicendum est.
Itaque nihil ei est internum, nisi item sit externum, et nihil ei
ideale, nisi item sit reale, et nihil ei aeternum, nisi item sit temporale,
et sic in ceteris oppositis, quae conscientiae suae unitate
continents. Certe quidem homo nihil sentit sine aliquo motu corporis, nihil
imaginatur sine aliquo sensu, et nihil cogitat sine aliqua
imagination; omnino, enim ad cogitandum ei opus est aut oratione sive
expressa sive tacita, aut aliis quibusdam signis exterioribus. Atque
ex hac sua natura semper in id laborat, ut faciat interna externa,
idealia realia, aeterna temporalia, et sic vicissim; neque enim haec
alia conditione vere ab ipso percipiuntur, aut ei fiunt actualia
tanquam sua.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>