- Project Runeberg -  Skrifter / Del 1 /
342

(1883-1901) [MARC] Author: Christopher Jacob Boström With: Hans Edfeldt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Quae quum ita sint, necesse est etiam rationem ac religionem
ita modo esse actualem ut humanam, quoad item natura hominis
inferior et sensualis facta sit rationalis ac religiosa. Scilicet in ho*
mine ratio ita fere se habet ad naturam sensualem, ut animus ad
corpus, quorum relativa unitas est homo ipse actu animatus pariter
ac corporalis. Quemadmodum enim animus non actualis est ut
humanus, nisi item sit corporalis, ita ratio non actualis est ut humana,
nisi item sit sensualis. Et quemadmodum homo non est actu
animatus, nisi item corpus ejus sit animatum, ita nec homo est actu
rationalis, nisi item sensualis ejus natura sit rationalis. Denique ut
homo actualis non est vel animus vel corpus separatim, ita nec
homo actu rationalis est vel ratio vel natura sensualis separatim, sed
utriusque conjunctio et unitas. Atque hanc comparationem usque
extendere licet, quoniam quae in regione inferiore est oppositio
animi et corporis, eadem in superiore est oppositio naturae divinae
et humanae seu rationis et naturae sensualis. Itaque et ope ejusdem
exempli intelligimus, non tantum hominem actu rationalem et
reli-giosum esse naturae utriusque unitatem, sed etiam naturam
utram-que in hac unitate suam servare vim atque proprietatem. Neque
enim corpus humanum naturam exuit corporis eo, quod fit animatus,
neque animus humanus naturam exuit animi eo, quod fit corporalis.
Quin potius hie sibi fit actualis ut humanus eo ipso, quod in
ho-mine sub forma se percipit corporea. Eodemque modo ratio
hominis non desinit esse divina et ad Deum referenda, etsi in homine
fit sensualis, neque magis natura sensualis desinit esse humana et
ad hominem tantum referenda, etsi in homine fit rationalis.
Immu-tatur haec tantum ac corformatur, ita ut sit illius imago quasi sen*
sualis ac instrumentum, et ut quam minima inter utramque sit re*
pugnantia; quo efficitur, ut homo sub forma utriusque se unum
eun-demque sentiat. Nam ratio quidem, quum sit divina et aetema,
nullam subire potest mutationem; homo autem ita usque mutari ac
conformari potest, ut sensualis sua natura fiat rationali magis minus
conveniens. Atque haec convenientia, quoad est actualis, significatio
est ejus, quam saepe commemoramus, unitatis; cujus quo magis homo
est sibi conscius, eo magis est actu rationalis et religiosus.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:33:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bcjskrift/1/0352.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free