Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Vetus sive insimus fons
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
horas X p. c. absorpti erant; supererat unus cum dimidio
p. c., post XXIV horas nihil diminutus; quem esse
atmosphæricum, gase azotico oxigenato exploravi. Gas
hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad æqualia volumina
commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua
calcarea, uno p. c. relicto, absorbebantur. Solutionis
calcareæ in his experimentis, & præcipue in superiori,
color erat luteoalbidus, odor saporque sulphureti calcarei;
solutio sensim sulphatem calcis deponendo turbabatur,
quod tamen in posteriori propter carbonatem calcis simul
præcipitatum discerni non poterat. Ex quibus intelligitur,
diminutionem supra descriptam gasis aquæ examinandæ
non acido tantum carbonico sed gasi etjam hydr.
sulph. esse tribuendam. Horum igitur gasium quantitates
alia via dignoscendæ sunt. Eum in finem unum aquæ
fontanæ Cantharum in vase operto calce præcipitabam;
præcipitatum, cujus pondus erat = 0,085 [1] ex oxido
ferri = 0,020, carbonate calcis magnesiæque aquæ proprio,
aliis experimentis noto = 0,035, & carbonate calcis
jam generato, cujus igitur pondus = 0,030, constabat.
Si pondera carbonatis calcis & acidi carb. quod continet,
sunt inter se = 100:43, oritur exinde pondus acidi
carbonici ex aqua fontana recepti = 0,014; ex quo tamen
volumen gasis ejus haud facile inveniri potest.
Unde autem oritur hujus aquæ gas hydrogenium
sulphuratum? In quibusdam aquis non dubium est
quin originem debeat sulphureto calcis, quod,
dum ex aqua oxidatur, ideoque gas hydrogenium
generat, illi sulphuris aliquid tradit;
ipsum autem in sulphatem calcis transit,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>