Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Vetus sive insimus fons
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
= 0,150. In aqua solvebatur, cui solutioni admistum
ammoniacum purum nihil mutavit; sed azotate barytæ
præcipitatum efficiebatur, quod lotum siccatumque
erat = 0,01. & azotate argenti præcipitatum cinereum,
in lamella vitrea supra ignem odorem empyreumaticum
spargens, quo manifestatur extractum vegetabile: id
igitur coctione cum acido azotico conc. destruebatur;
quod hujus acidi supererat, ammoniaco dein saturabatur,
quod primo præcipitatum faciebat, mox solvebat;
quapropter acidum muriaticum ad saporem acidulum
addebatur. Murias argenti bene elotus & siccatus
niveo fuit colore & pondere = 0,240.
3. Ex reliqua solutionis parte argentum superfluum
muriate ammoniaci præcipitabatur: dein inspissabatur,
nihilque acido oxalico tartaricove afficiebatur;
quapropter nec kali nec calcem habebat.
4. Residuum ex lotione cum aqua N. 1 cum alcohole
eluebatur, quod evaporando dedit refinam odoram
fuscam = 0,005.
5. Residuum ex massa alcohole elota N. 4 acido muriatico
diluto solvebatur; solutio secernebatur, & quod solutum
non erat, aqua eluebatur, quæ dein solutioni admiscebatur.
Hæc ad dimidiam partem evaporata ammoniaco præcipitabatur;
præcipitatum elotum fuit = 0,15. Reliqua solutio, cum aqua
lotionis, carbonete ammoniaci præcipitabatur, quod carbonatem
calcis = 0,125 dedit. Calcem fuisse inde colligitur, quod cum
acido sulphurico sal difficulter solubile efficiebat, nec
carbonare ammoniaci solvebatur; ideoque magnesia non erat.
6. Quod ammoniaco præcipitatum erat, in acido sulphurico
solvebatur; residua erat magnesia, quæ acid. sulph. dilato
difficulter solvitur, si pura est; pondus erat = 0,03.
Acido muriatico soluta carbonate ammoniaci
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>