Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - De electricitatis galvanicæ apparatu cel. Volta excitæ in corpora organica effectu
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
rectis abdominis facillime animadvertitur, quorum si media pars Galvanismo subjicitur, quiescunt extremae. Difficile non est, secundum quae dixi, musculumn quemlibet cuti vicinum ciere; nec in plerisque aliud quidquam comperitur, quam quod ex varia contractionis vi facile explicatur. Nonnulla tamen, quae ex experimentis in me ipso institutis collegi, memoranda esse videntur.
1. Si gyrus per masseterem glandulamque parotidis ea ratione deducitur, ut hydrodendro exterior pars glandulae, oxydendro interior oris jungatur, comprimuntur violenter maxillae et salivae tanta copia elicitur, ut continuo rivo ex ore profluat.
2. Si hydrodendro manubrium sterni, alteri autem polo os hyoides jungitur, oritur in postrema faucium aut superiori pharyngis parte — si vis minor est, sapor singularis, nec solito galvanico, nec alii noto, facile comparandus; — si gravior, oppressio pectoris permolesta, quae vel diu post experimentum residet. Inverso ordine sapor exsistit acutior, una cum irresistibili paene ad glutiendum sollicitatione, pectoris autem dolor remissior.
3. Gyro per mammillas transmisso, punguntur acuto sensu pectoris intima; brachiaque, ob contractionem pectoralis majoris, proripiuntur.
4. Speraveram, jungendo insertionem diaphragmatis sternalem hydrodendro et vertebralem oxydendro, futurum esse, ut hoc spirandi instrumentum galvanica actione tangeretur, atque ita modus inveniretur,quo asphyxia correptis spiritus forte reddi posset. Sed contra opinionem alter tantunimodo rectorum ac
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>