- Project Runeberg -  De electricitatis galvanicæ apparatu cel. Volta excitæ in corpora organica effectu /
7

(1802) [MARC] Author: Jöns Jacob Berzelius - Tema: Electricity, Chemistry
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - De electricitatis galvanicæ apparatu cel. Volta excitæ in corpora organica effectu

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

perfecta conjunctio fuerit; intensior tamen in primo ac ultimo momento; vehementior a polo hydrogenifero quam ab altero. Etiam epidermide illaesa, nervi galvanicae actioni subjici possunt in ejusmodi corporis regionibus, ubi vel nulli musculi sub cute jacent vel profundius sub illa conditi sunt; tum enim sensus acriter est pungens, et, si major vis adhibita fuerit, ramusculos nervorum persequi videtur. E. gr. si primi digitorum articuli, in aqua salsa demersi , Electricitate galvanica icuntur, similis fere dolor exsistit, ac si nervum tutuderis cubitalem eo loco, quo inter condylum internum ossis brachii et olecranum decurrit. Idem accidit, si media pars ossis sacri eodem modo afficitur. In aliis quibusdam corporis partibus cum Gdvanismo uti vellem, saepe comperi, propter nimiam cutis siccitatem, non contractiones musculi, sed in contactu conductoris gravem dolorem exstitisse; cute autem satis humecfacta, dolorem cessavisse, musculosque pro more esse agitatos.

4. Olfactus galvanico stimulo non tangi videtur, remotis odoris, quae forte chemica ratione generantur, corporibus. Ritter tamem se aliquid olfecisse perhibbet [1] et quidem semel ammoniaco simile; addit se invitationem ad sternutandum sensisse. Mihi quidem in me ipso neutrum obtigit; nec aliud quidquam, praeter cruciantem dolorem, ab oxydendro longe acutiorem. Membranam Schneiderianam et praecipue illam ejus partem, qua septum narium obducitur, specilli argentei ope alteri polo, alteri manum in his experimentis adjunxi.

5. Nec Auditus aliud in galvanico gyro percipit, atque sonum perobtusum, ab hydrodendro pressiorem;


[1] Loc. cit. p. 461.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 23:40:30 2024 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/berzgalv/0008.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free