Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
187 Tillägg. Latinska texten till de egenh. utkasten.
commixtus putrida sanie. Ideo amicum Dei non decet
mansionem habere in tali templo. Respondit vox de
sede ad partem sinistram: Expone (inquit)
spirituali-ter, quæ dixisti corporaliter. Tunc ait vox, Papa
simulatur, & designatur in postibus. In foraminibus
vero cardinum significatur humilitas, quæ sic vacua
debet esse ab omni superbia, ut nihil appareat in ea,
nisi quod pertinet ad officiuin humile Pontificale, sicut
foramen debet esse vacuum totaliter a rubigine, sed
jam foramina, id est humilitatis insignia, sunt ita
repleta superfluitatibus, & divitiis, & facultatibus, quæ
ad nibil aliud custodiuntur, nisi ad superbiam, quod
nihil apparet hutnile, quia tota humilitas conversa est
ad mundanam pompam. Ideo non mirum, quod Papa,
qui simulatur in postibus, inclinatus est ad mundialia,
quæ signantur in rubigine, & in ter ra. Propterea
Papa incipiat veram humilitatem in seipso, primo in
apparatu suo, in vestibus, in auro, & argento, & vasis
argenteis, in equis, & aliis utensilibus, segregando de
eis omnibus sola necessaria sua, alia vero erogando
pauperibus, & specialiter his, quos noverit amicos
Dei. Deinde moderate disponat familiam suam, &
necessarios habeat famulos, qui vitam suam
custo-diant, quia licet in manu Dei est, quando eum velit
vocare ad judicium, justum tamen est, ut habeat
famulos propter roborandam justitiam, & ut eos, qui
se contra Deum, & Sanctam Ecclesiæ consuetudinem
erigunt, valeat humiliare. In uncinis vero, qui
postibus conjunguntur, significantur Cardinales, qui
ex-tenti, & effusi sunt, in quantum valent, ad omnem
superbiam, cupiditatem, & carnis delectamentum. Ideo
recipiat Papa in manu malleum, & forficem & flectat
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>