Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
relinquam. Objicitur etiam Astrologis artis incertitado, sed ejus
variae snnt cansae. Prima, at in reliqvis scientiis omnibas est
caligo illa post lapsam deploranda mentis humanae, quae rerum
omnium lynceis non potest inspicere oculis causas propter
varietatem et obscuritatem causarum et vagum materiae motum, de
qua re exclamat Poeta: Felix qui potuit rerum cognoscere causas!
At mutationum aeris tam variae et latentes sunt causae, ut
eas vix Argus videre queat. Unde Cardanus: facilius ac certius,
inqvit, de genitura quam de tempore judicamus, quoniam scimus
horam nativitatis non congregationis vaporum. Idem alibi ait:
quatuor sunt ex quibus contingit errare, falsa ratio, falsa
computatio, falsa observatio, falsa temporum numeratio. Secundus error
incidit ex diversis diversorum observatorum postulatis et
hypo-thesibus, utpote Ptolomaei, Cnpernici, Nicolai Raijmeri, Ursi
Diet-marsi, Helisaei, Roslin et Tychonis Rrahe Nobilis Dani, tum ex
diversitate tabularum Alphonsinarum et Pruthenicarum.
III Error causatur ex praecessione Aequinoctiorum sive
Anticipatione in Zodiaco Asterismorum contra Successionem
signorum. A Ptolomaei namque tempore anticiparunt signa, secundum
Astra notabilia 28 gradns 10 minutas 48 secundas: Non igitur
hodie dodecatemoria in priorum fixarnm locum incidunt, a
quibus (meo judicio) signis qualitates assignandae essent, non a modo
coeli loco.
IV. Diversitas quoq. in erectione figurarum Coeli, in
Electione Dominorum, dignitatum, significatorum, et in causis
mutationum aeris, incertitudinem introdncit.
V. Quod jndicia in meridionalibus Climatibus, ut Chaldaea,
Arabia, Judaea, Graecia et Italia, secundum eorum coeli temperiem
sint observata et concinnata. Nova igitur in his climatibus opus
esset observatione, Sed ars longa, vita brevis, merces exigua.
VI Incertitudinis causa est vagas materiae motus et
perpetua elementorum permutatio.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>