Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
snerus de hac arte integram conscripsit volumen, et exemplis
summorum virorum regulas suas probat, quorum eventus respondet
signifiatis lineamentorum in manibus.
Johannes Rhotmanus Medicus et Mathematicas insignis,
veterum Chyromantiam ad certam redegit methodum, et
Chyroman-tiae suae exempla, cum figuris coelestibus nativitatum illorum
confert et certis eventibus regulas suas confirmat. Certum enim est,
Deum ut praedestinationem ostenderet, in prima rerum creatione»
ejusmodi signa signaturae firmamento indidisse, ut in concepti
ho-miuis manibus illas lineas imprimat; ni hoc fieret ex certa
providentia, pares in omnium manibus essent lineae, cum tamen magna
reperiatur diversitas. Revera sane ut Hermes Tresmegistus, Plato
et alii Philosophi asserunt, coelestia omnia sunt in terris pro
qualitate terrena, terrena vero sunt in coelis secundum causam, ac
modo coelesti, seu pro coelesti natura vitam habentia intellectualem.
Hoc melius intelligunt Hyeroglyphici et Magi naturales. Ex sacris
quoq. literis haec ars confirmationem habet. Apud Jobum Cap.
XXXVII dicitur secundum Hieronymi versionem: In manu omnium
hominum signa posuit, ut noverint singuli opera sua. Secundum
textum Haebreum a verbo ad verbum sic sonat: In manu omnes
homines obsignabit ad sciendum omnes homines opus ipsius.
Septuaginta interpretes: In manu omnes homines subsignat, ut sciat
omnis homo suam infirmitatem. Sed ornari res ipsa negat
contenta doceri ut ait M. Manilius in (Astrologia sua aut) Astronomia
(potias) sua: quod Zygani, Stelliones, hujus artis praetexta suas
videantur ornare divinationes, fraus est et deceptio, et si qvid
veri praedixerint, a Daemonum habent instinctu, non ab arte. Atq.
cum artem malefici illi vulgarem nimiam fecerint, hoc effecére, ut
non facile artis nomine aestimetur aut honoretur. Atq. haec
Apo-logiae loco dicta sunto: Quod reliquum est, Reverendiss. V. di-
gnitatem R. et C.s V.8 obnixe oro, ut has meas rationes candide
examinare velint, et dextre ac sincere de his judicare, ne aliquota
j
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>