- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift för bok- och biblioteksväsen / Årgång VIII. 1921 /
13

(1914-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

DET ÄLDSTA SVENSKA POLITISKAJTRYCKET________ 13

décrète terminos egredi licet minime, vel nisi alius legatus in nostrum locum suffectus
fuerit, attento quod secundum juris disposition em legati autoritas per mortem pontificis
non expirât, neque per reuocationem quamdiu in eadem steterit animo reuertendi ad
vrbem, quia non tam pontificis quam sancte sedis (que immortalis est) legatus siue nuntius
dicatur etc.

Cetertim autem, illustrissimi principes, scribimus ea que, quamquam vestram
excellentiam minime latere sciamus, attamen quia de illo non secus (quam vestra
excel-lentia letamur ommittere non possumus), quin idipsum vestre commemoremus excellentie,
vt ita nobis sit communis gaudiorum occasio, quibus fuit coniuncta longe et ingrate
expecta-tionis tristicia, scilicet quod post multos variosque labores, sollicitudines, vigilias, erumnas
ceteraque incommoda (que in sedandis controuersijs inimicissimis et differentijs atrocissimis
inter serenissimum regem Dacie ex vna, inclytamque ciuitatem Lubicensem partibus ex
altera) perpessi fuimus indefesse (prout abunde vestre nouerunt excellentie), iandem etiam
eiusdem pacis suprema conglutinatio ac indissolubile vinculum accessit, id est illustrissime
regine Dacie, vestre excellentie sororis virtuosissime liberatio atque ab illo indignissimo
captiuitatis iugo resolutio, quo plus quam triennio apud illos perfidos, truculentos et rebelles
Suecos detenta fuit, de qua non minores laudes predicantur, quam de quacunque principe
(cuius vnquam de vita nostra relationem audiuimus) totius Germanie, vt vere altera
Elyza-beth in ore vulgi dicatur apud Dacos, Lubicenses ceteraque loca stagnalia satagens dicta
virtuosissima regina omnibus suis viribus quibus potest, \t in numéro illarum coram oculis
diuine maiestatis reputari mereatur, de quibus canit ecclesia: ora pro deuoto femineo sexu.
Non ita cantare auditur eadem ecclesia de virili sexu, salt em de paucis principibus,
intelli-genti pauca etc. Que denique illustrissima ac serenissima regin a in sua dirissima captiuitate
sancte sedis apostolice expectabat autoritatem nostramque cooperationem non segnem
quinymmo laboriosissimam ac vigilantissimam vnacum Lubecensibus, prout tenebantur ex
promisso tractatus pacis per deum effectiue et nos mysterialiter inter dictas partes
promul-gate, pro cuius denique liberatione (vt vera loquamur) diuersa amplexi media magnoque
ingenio vsi fuimus, turn per censuras ecclesiasticas procedendo quas per monitorium
quod-dam pénale, quod de mense Aprilis publicari mandauimus in ciuitate Lubicensi, fulminantes
illud contra strennuem militem Stenonem Stuur ceterosque illius regni gubernatores ac
violentos dicte regine detentores, tum per oratores nostros dictis gubernatoribus paternas
exhortationes atque salubres admonitiones destinando eosdemque informandos, ne nimium
contra stimulum recalcitrando demum incurabile ac intractabile vulnus incidant, quos nostros
oratores continuo ab illo pacis tempore inter dictas partes per nos promulgate vsque ad
finem autumni maximis nostris expensis (quas tarnen pro nihilo reputamus, cum non
creda-mus nos vnquam rem tam gratam deo exhibuisse quam dictam pacem et regine liberationem
fecisse) in illius regni oris seruauimus, quibus demum censuris perterriti atque paternis
nostris monitis demulsi dictam serenissimam ac virtuosissimam reginam missam fecerunt
pristineque libertati restitui promiserunt, de quo immortales deo optimo maximo gratias
agimus agemusque, quoad durauerit etas.

Illustrissimi principes, hec dignum duximus scribere Vestris excellentijs ad
glo-riam dei potius (qui hec omnia fecit) quam nostram, et vt recognoscat vestra illustrissima
domus Saxonie amorem non vulgärem, quam habemus ac gerimus ad eandem, ad vestras
excellentias et ad omnes principes domus eiusdem. Habebimusque, quousque iustissimus
ille euidator vite nostre stamina protenderit, et erimus in quibusuis causis vestris Semper
frater, protector et singularissimus amicus. Cum hijs felices faustissimeque valeant vestre
excellentie, quibus nos plurimum recommissos esse cupimus. Ex ciuitate Spirensi xij
De-cembris anno domini M°. D°. iij.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 16:10:35 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bokobibl/1921/0023.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free