- Project Runeberg -  Om Lunde-Kanniken Christiern Pedersen og hans Skrifter /
410

(1882) [MARC] Author: Carl Joakim Brandt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

410 Chr. Pedersen til Lave Urne.

pendio tabellarium bis miserim, qui exemplum fidele quantivis
emptum ad me referret. Qua via cum nihil proficerem, ipse
illius ergo patriam repetii, bibliothecas omnes visi et revolvi,
nec tamen Saxonem blattis, tineis, situ et pulvere obsitum
eruere potui: tam obstinato animo eius possessores eum occlu-
serant. Unus omnium et is religione et doctrina insignis,
sacræ theologiæ doctor ac professor eximius, magister noster,
Andreas Christierni, natione Jutus, professione autem Carmelita
et provinciæ Daniæ ordinis intemeratæ virginis ac Christi
matris Mariæ de monte Carmelo prior dignissimus, conatus meos
miseranti respexit oculo: qui cum nullo ære redimendum videret
exemplar, potius se id manibus suis transscripturum obtulit,
quam tantum totius Daniæ lumen amplius delitescere sineret.
Habui tamen tantæ dignitatis rationem, nec conditionem accepi,
sperans faciliorem alicunde tandem emersuram. —Reverendissi-
mus ergo in Christo pater dominus Birgerus, dei gratia archie-
piscopus Lundensis, Sveciæ primas et apostolicæ sedis legatus,
mirabili ad Daniæ gloriam accensus amore, exemplar pio
tandem reperit compendio, quod ad publicam utilitatem fidei
meæ transcribendum imprimendumque commisit. Deerat itaque
sola autoritas tanti operis divulgandi, quam liberalissime mihbi
impertivit illustrissimus princeps noster Christiernus, dei provi-
dentia Daniæ, Sveciæ, Norvagiæ, Sclavorum Gothorumque rex
potentissimus, dux Slesvicensis et Holsatiæ, Stormariæ ac Dit-
merciæ, comes in Oldenborg et Delmenhorst, id solum imperans,
ut a docto peritoque chalcographo excuderetur. Norat etenim
indignum fore, tantum virum ineptis aut minus fidelibus charac-
teribus impressum iri; præsertim id affirmantibus consultis-
sime: reverendissimo in Christo patre, domino Erico Walkendorf,
archiepiscopo Nidrosiensi et apostolicæ sedis legato dignissimo,
nec non regio Ccancelliario, viro mobilissimo magistro Avone
Bilde, ecclesiarum Lundensis et Vibergensis præposito. Mandatis
itaque regiis sapientiæque tuæ, Præsul dignissime! adhorta-
tionibus gravissimis obtemperans, Saxonis imprimendi munus
commisi excellentissimo viro, magistro Jodoco Badio Ascensio,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 18:49:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/cpedersen/0418.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free