- Project Runeberg -  Om Lunde-Kanniken Christiern Pedersen og hans Skrifter /
412

(1882) [MARC] Author: Carl Joakim Brandt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

412 Jod. Badius til Lave Urne.

han:] Quod idcirco iamiamque futurum autumo, quod ut illi,
quos modo dixi, in Parisiorum clari evaserunt academia, ita
nunc quoque non pauca in eadem e Dania conspicimus ingenia,
quorum bona pars est Magister Christiernus Petri
lund. eccl. canonicus, mihi longa consvetudine et
amicitia charissimus etc.

(Foran Udgaven af Peder Laales Ordsprog. Paris, 1515.)

Jod. Badius til Chr. Pedersen.

Jodocus Badius Ascensius Christierno Petri, artium bonåarum
apud Parisios magistro et Lundensis ecclesiæ canonico pru-
dentisimo s. d.

Sciscitaris, Christierne doctissime! quid de Petri Legistæ
parabolis metrice compositis censeam. Quocirca quamvis de
receptæ apud nonnullos auctoritatis viris difficile sit ad omnium
stomachum iudicare: tamen quia tuæ charitati nihil negare
possum, brevem sed bipertitam sententiam dicam. Siquidem
ut Juvenalis, librum si malus est nequeo laudare, at ut Pli-
nius nullum existimo tam malum, qui non aliqua ex parte
prosit.

Proinde Legista tuus (sic enim vulgo nuncupatur) sicut
in subtili variatione carminis, vocularum non trivialium appo-
sita usurpatione, sententiarum gravitate, et subinde salibus est
laudandus: ita in anxia illa sonoritatis pentimemeris cum fine
observatione, vocabulorum absoletorum et subinde barbarorum
usurpatione et syllabarum licentia nequaquam est imitandus.
Quapropter miseret me subinde optimorum patriæ tuæ ingeni-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 18:49:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/cpedersen/0420.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free