- Project Runeberg -  Om Lunde-Kanniken Christiern Pedersen og hans Skrifter /
414

(1882) [MARC] Author: Carl Joakim Brandt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

414 Chr. Pedersen til Joh. Veze.

libenter vellem et tenerer; sed dixi et commisi latori præsen-
tium Johanni Hoffman, quod omnia Gratiæ vestræ ad unguem
exponat. Credite illi, quia fidelis est regiæ Majestati et Gra-
tiæ vestræ. Omnes Dani (exceptis nobilibus), Deum testor,
expectant et sperant regis Christierni, sic uti patres in Limbo
expectabant adventum Christi. Informate ergo reg. Maj., qua-
tenus ad propria regna in primis redeat, ad liberandum et sal-
vandum pauperes subditos suos ab istis doloribus et maximis
tribulationibus, nam multi propter eam sunt decoilati. Veniat
ergo audacter! omnia per Dei gratiam erunt regiæ Maj. prospera
omniaque ad vota succedant; nulla vel parva erit hic resi-
stentia, nam tota communitas per totum regnum (exceptis no-
bilibus) pro regia Maj. est, indies sperans adventum suum et
clamat ad Deum, quod reducat Gratiam suam salvam ac con-
servet eum felicem.

Schanienses rustici multum insurgunt adversum nobiles
nec volunt dare tributum regi, sed clamant quotidie: 0, utimam
quod rex noster Christiernus ad nos rediret, illi multa tributa
libenter daremus, et vitam nostram pro salute illius exponere-
mus! Credo firmiter (Deum testor) quod ita a spiritu sancto
edocti sunt. Nam omnes pro sua Majestate mori parati sunt,
nec verentur ista publice coram plebeis fateri. Nullus ex
nobilibus ausus est intrare placitum cum illis, nam omnes illic
conveniunt cum armis bellicis, bombardis et balistis, ut latius
intelligatis ab isto Johanne.

Citatus eram ad urbem sub pæna excommunicationis, emi
equos, paravi vestes et paratus eram, prohibitus sum exire
regnum sub pæna vitæ et privatione beneficiorum et bonorum
meorum. Nobiles clamabant contra me dicentes: hic traditor
voluit ire ad regem Christiernum informando eum, qualiter
rustici insurgunt contra nos! Ita factus sum illis odio, vocant
me traditorem regni et eorum traditorem. O, quanta passus
sum propter suam Majestatem et Gratiam vestram! Solus Deus
liberavit me a manibus eorum. Ego pauper servus Gratiæ
vestræ nusquam tutus, doleo tamen magis de contraria et

F=

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 18:49:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/cpedersen/0422.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free