- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Andet Bind. 1561-1588 /
101

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Nr. 6. 101
1563. 5. Okt.
\
singulis provintiis et dominiis tam regiæ Poloniæ maiestatis
quam illustrissimorum dominorum superius nominatorum con
fæderatorum aut adhærentium ducum et principum, et 1 quidem
sine ullo impedimento et contradictione Svecorum regis vel
quorumvis eius subditorum aut illi adhærentium.
6. Regiæ vero Danorum atque Norvegorum maiestatis no
mine eæ conditiones et articuli erunt exhibendi:
Principio, ut rex Svecorum usum armorum seu insignium
serenissimæ Danorum maiestatis regiorum tam super regno
Daniæ quam regno Norvegiæ ante omnia deponat atque eisdem
in forma meliore renunciet.
Secundo, ut idem rex Suetiæ, quicquid in Scania aut aliis
locis in regno Daniæ et Norvegiæ, aut etiam 2 in Livonia du
cis2 Magni, principis Holsatiæ etc, terra marique occupavit, 3
illud cum omnibus utilitatibus et fructibus perceptis serenis
simæ regiæ Daniæ maiestati sine ulla tergiversatione restituat
et tradat.
Tertio, ut rex Svetiæ Ericus omni juri, quod quidem in
regno Norvegiæ, Gotlandia et Scania sibi competere hactenus
asseruit, modo meliore et forma renunciet, eamque renunctia
tionem, scripto compræhensam, regiæ Daniæ maiestati sine con
tradictione offerat.
Quarto, ut liberam quoque navigandi et mercandi potesta
tem tam regiæ Daniæ maiestatis subditis quam omnibus ho
minibus sine quovis impedimento concedat; inprimis autem ut
rex Svetiæ cautionem idoneam et sufficientem præstet se Lube
censi reipublicæ omnia damna et injurias illatas secundum jus
et æquum compensaturum iisque de omnibus gravaminibus sa
tisfacturum.
Quinto, ut omnes sumptus et expensas, quas regia Daniæ
maiestas vi et iniuriis regis Svetiæ provocata in hoc bello terra
marique gerendo fecerit, rex Suetiæ parata pecunia plene per
solvat et refundat.
Sexto et ultimo, ut dissensio de tribus coronis et si quæ
præterea sunt legitimæ disceptationis causæ secundum antiqva
1 D tilføjer derefter: id. 2~2 D: in Livonia, episcopatibus illustrissimi
ducis. 3 D: occuparit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/2/0113.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free