Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1561—88 (Traités du Danemark et de la Norvège 1561—88) - Sider ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
640 1583. 22. Juni. Nr. 31.
postulat, ut, quemadmodum convenit, dominus orator efficiat,
quo ea, quæ vigore horum pactorum ad serenissimam Angliæ
regiam majestatem præstanda pertinent et jam scripto concepta
sunt, diplomate comprehendantur ac diploma, in eadem seu
consimili patenti forma confectum, per mandatarium serenis
simæ regiæ majestatis ea de causa cum domino oratore ablega
tum transmittatur.
Ad gravamina mercatorum Anglicorum navigantium per
fretum Oresundicum quod attinet: Et quidem primo de novo
isto anno 66 instituto vectigali, vulgo lastgelt nuncupato, abo
lendo quod agitur, scripsit ante hoc peramanter serenissimus
Daniæ rex ad regineam Angliæ majestatem, nihil minus sibi
ab initio propositum fuisse, quam ut in ea pro ratione istius
temporis teloniorum constituta exactione perseveraret, neque
dum adhuc eum esse animum suum, verum tamen modera
tionem ejus rei suscipere se non posse, antequam et ipsa quo
que reginea majestas et reliqui principes Christiani orbis ad
pristinum statum vectigalia in suis regnis ac provinciis resti
tuerent; tum id promptissime quoque facturam se esse recepit.
Id autem ut quam primum communi 1 consilio agatur, ipsius
majestas adhuc desiderat. Interim vero, ut ea sola mitigatio
nem portorii ad pristinam normam reducat, reliqui autem to
tius Europæ principes et in dies nova gravioraque vectigalia
instituant et veteribus jam ante auctis incumbant, id vero nec
jure a se flagitare quenquam posse, nec ut id præstet ulla de
bita ratione se teneri. Quo responso, cum aliud hoc tempore
fieri non possit, serenissimam Angliæ regineam majestatem
amanter acquieturam esse sperat et, ut id faciat, fraterne et per
amanter petit.
Secundo ut antiqua telonia seu portoria ad certam aliquam
rationem revocentur, pollicita est regia majestas se, cum pri
mum in Selandiam pervenerit, mandaturam, ut omnium vecti
galium tam veterum quam novorum certæ quantitates tabulis
assignatæ publice extent, ut ab unoquoque citra negocium cog
nosci queant.
Tertio ut serenissimus rex Daniæ nolit quicquam mercium
1 L overspringer: communi
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>