- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Femte Bind. 1651-1664 /
469

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1651—64 (Traités du Danemark et de la Norvège 1651—64) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

469
1663. 6./16. Febr.
Nr. 27.
serenissimo regi Daniæ in vectigali exsolvendo fraudem injuri
amve inferri percipiatur, christianissimus rex id edoctus atque
rogatus media quæcumque optima excogitabit et, quantum fieri
poterit, cavebit, ne quid serenissimo regi Daniæ, quam quod
æquum justumque est, accidat.
11. Conventum quoque et concordatum est, quod Gallicæ
naves et mercatores in transitu suo per fretum Oresundicum
fruentur beneficio et privilegio de differenda usque ad reditum
suum solutione vectigalis memorati superiore articulo, ita tamen
ut secum portent literas testimoniales sub sigillo christianissimæ
Suæ Majestatis aut thessalarchæ sive admiralis Franciæ, ut mo.
ris est, testificantes easdem naves ad subditos regis christianis
simi pertinere, nec non ante transitum suum sufficientem et
satis idoneam cautionem Elsingoræ de dicta solutione debito
Joco serenissimi Daniæ regis vectigalium exactoribus in earun
dem navium reditu, aut si non redierint, ad summum intra
Ires menses facienda præstent.
12. Eædem quoque naves transactionem et expeditionem
apud 1 Elsingoram, quam cito appulerint, absque dilatione reci
pient, nullis omnino navibus cujuscumque gentis ante illas præ
lationem in ea parte habentibus, exceptis navibus earum natio
num, quibus prælatio prædicta concessa fuit a serenissimo rege
Daniæ per anteriores tractatus, exceptis etiam incolis quorun
dam locorum, qui ejusmodi privilegium in hoc casu ab antiquo
obtinuerunt eodemque hucusque fruuntur.
13. In regnis ac ditionibus serenissimi regis Daniæ bonis
et mercibus, quæ subditis regis christianissimi propriæ esse ve
ris confirmationibus demonstrabuntur, non majus vectigal sive
importando sive exportando imperabitur, quam quod subditi
serenissimi Daniæ regis ipsi exsolvunt; eundem ad modum quo
que in regnis ac ditionibus regis christianissimi bonis et merci
bus, quæ subditis serenissimi regis Daniæ propriæ esse veris
confirmationibus demonstrabuntur, non majus vectigal sive im
portando sive exportando imperabitur, quam quod subditi chri
stianissimi regis ipsi exsolvunt. Non tamen gaudebunt privi
legio, quod christianissimus rex concessit societati quorundam
e suis subditis initæ pro piscatu balænarum aliorumque mari
1 R forbigaar: apud.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:59 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/5/0481.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free