- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Femte Bind. 1651-1664 /
526

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1651—64 (Traités du Danemark et de la Norvège 1651—64) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

526 1663. 24. Juli/3. Aug. Nr. 29.
conventum est, vere et realiter executurum, nec prins intermis
surum hæc omnia et cætera prædicti articnli decimi tertii con
tenta præstare, quam serenissimo regi Daniæ de injuriis et de
trimentis acceptis plenissime sit satisfactum.
De solutione autem præfatæ quadringentorum thalerorum
imperialium millium sumraæ consensum et conventum est, quod
altememoratus rex christianissimus in omnibus et singulis præ
dictis casibus a primo statim prædictæ invasionis aut turbatio
nis hostilis accepto nuncio absque ulla mora vel dilatione sere
nissimo regi Daniæ in urbe Hamburgensi ducenta quinquaginta
thalerorum imperialium millia, sex vero post mensibus centum
quinquaginta reliqua thalerorum imperialium millia numerabit,
quæ prædicta quadringenta thalerorum imperialium millia ita
soluta integram summam pro primo anno conficient, initium
autem primi istius anni ab eo ipso die erit, quo prædicta inva
sio aut hostilis turbatio regi christianissimo significata fuerit,
subsequentibus vero annis quadringentorum thalerorum imperia
lium millium solutio eodem ordine et modo iisdemque speciebus
et locis het, de quibus supra pro solutione subsidii annuarii in
casu belli Germanici articulo secundo privato conventum est, ut
nimirum primo anno elapso præfatæ sumraæ media pars tribus
post mensibus a rege christianissimo exsolvatur, videlicet pro
tribus mensibus jam exactis et tribus secuturis, quibus effluxis
rursus tribus post mensibus altera pars itidem pro tribus men
sibus jam præteritis et tribus reliquis anni currentis numerabi
tur, idque rex christianissimus tam diu continuabit simulque
cæteras articuli decimi tertii conditiones adimplebit, donec aite
memorato serenissimo Daniæ regi de injuriis et detrimentis illa
tis plenissime sit satisfactum.
Præsentes autem quatuor articuli privati eundem vigorem
ac robur obtinebunt, ac si ipsi instrumento foederis generalis
hoe die initi inserti essent, pariterque ac prædietum foedus ab
altememoratis regibus ratihabebuntur, ac vicissem ipsorurn ra
tihabitiones intra trium mensium spatium commutabuntur.
In quorum omnium hdem hæc 1 propria mann subscripsi
mus sigilloque nostro 2 munivimus.
1 R tilføjer deretter: omnia et singula, ut supra sunt contenta. 2 R ude
lader: nostro.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:16:59 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/5/0538.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free