- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Syvende Bind. 1676-1682 /
288

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

288 1679. 23. Aug./2. Sept. Nr. 16.
promoveant. Sit præterea amnistia generalis et perpetua oblivio
omnium eorum, quæ ante hoc bellum et durante eodem ejus
que occasione quocunque loco modove hostiliter acta sunt. Quod
etiam observetur respectu subditorum, qui has vel illas partes
secuti sunt, ita ut nemini eorum posthac quicquam molestiæ
specie juris aut "via facti sub quocunque pretextu inferatur.
2. In quem finem cessent atque aboleantur omnia foedera,
quæ ab alterutro supradictorum regum in alterutrius damnum
et præjudicium inita sunt, neque præfati reges imposterum ulli
tractatui aut confoederationi in alterutrius detrimentum tendenti
consentiant.
3. Cessent inter partes supradictas omnes cujuscunque ge
neris hostilitates terra marique intra duas septimanas, a die
subscriptionis hujus tractatus computandas, excepta tanturn Nor
vegia, in cujus confiniis eædem hostilitates intra trium septima
narum spatium cessabunt, aut citius, si ducibus exercituum
præsens tractatus innotescere prius poterit. Si quæ autem co
piæ Gallicæ in ditionibus regis Daniæ commorari contingeret,
inde intra decem dierum spatium a subscriptione præsentis trac
tatus computandorum recedent, nec post elapsos supradictos
decem dies ullæ novæ contributiones exigi poterunt.
4. Et quandoquidem rex Christianissimus semper declara
vit, se non aliter quam sub conditione restitutionis Sveciæ juxta
tenorem tractatuum Rodschildensis, Hafniensis et Westphaliæ
pacem inire posse, rex Daniæ etiam ob publicam tranquillita
tem et respectu regis Christianissimi huie conditioni assensit,
conventum est, quod supradicti tractatus Rodschildensis, Haf
niensis et Westphaliæ cum omnibus ad tractatum Hafniensem
spectantibus instrumentis in omnibus et singulis articulis pri
stino vigori restituantur, sarti tectique maneant, atque in hoc
tractatu ita repetiti censeantur, ac si de verbo ad verbum eidem
inserti essent.
5. Vigore itaque præsentis tractatus rex Daniæ pollicetur,
se regi Sveciæ omnia loca durante hoc bello armis suis occu
pata, aut quæ adhuc ante vel post subscriptionem hujus tracta
tus occuppari possent, restituturum, nominatim urbes Lands
croniam, Helsimburgum, Marstrand, Wismariam cum insulis
Rugia et Gotlandia cum earum omnibus dependentiis, et genera
liter quicquid ditionum terrarumque possidet, quæ per tractatus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:17:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/7/0298.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free