- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Syvende Bind. 1676-1682 /
606

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

606 1682. 15./25. Marts. Nr. 29.
renissimus rex Daniæ per regem Catholicum invadatur ant tur
betur, se ipsi similiter auxilia hoc foedere in casu aggressionis
et turbationis promissa præstiturum esse.
3. Cum autem in foedere principali non fuerit definitum,
quanta et qualia esse debeant auxilia, quæ reges confoederati
sibi invieem præstare tenentur, dicti confoederati reges inter se
convenerunt, quod casu foederis existente sibi exercitu sexdecim
millium, et quidem peditum decem, equitum quinque millibus
et sclopetariorum equestrium, quos dragones vocant, mille, cum
suis præfectis et officialibus uti et armis atque tormen tis neces
sariis mutuo sint subventuri, quas copias auxiliares uterque re
gum toto tempore, quo bellum, cujus intuitu easdem alteri con
foederato misit, durabit, integras præstare teneatur.
4. Quem in finem rex Christianissimus sese obstringit et
spondet se serenissimo regi Daniæ, postquam illum de mitten
dis copiis auxiliaribus vigore hujus foederis requisi\ærit, singulis
annis Hamburgi aut si ibidem solutio fieri nequeat alio loco
commodo, de quo partes contrahentes convenient, sexcenta 1
thalerorum imperalium millia in specie numeraturum hoc or
dine et modo, ut statim post factam a rege Christianissimo re
quisitionem quarta pars hujus summæ, nimirum 2 centum quin
quaginta imperalium millia 2, et elapsis tribus mensibus, rursus
3 centum quinquaginta imperalium millia 3 numerentur, et sic
consequenter quolibet trimestri spatio solutio promissæ summæ
flat, donec bellum pace ab utraque parte ratihabita confectum
et finitum fuerit.
5. Quod si contingat serenissimum regem Daniæ eo tem
pore, quo Christianissimo regi auxilia promissa præstabit, ab
aliquo -principe aut statu, quicunque ille fuerit, modo, qui in
articulo 6° foederis hodie conclusi fusius exprimitur, invadi aut
turbari, rex Christianissimus eo casu non solum serenissimo
regi Daniæ promissas copias auxiliares sedecim millium mittere
aut earundem loco eam pecuniæ summam, ad quarn auxilia
promissa æstimata fuerint — quod tamen serenissimi regis Da
1 O: 550. 2 2 O: centum triginta septem iraperialium millia et
viginti quatuor asses. 3 3 O: centum triginta septem imperialium
millia et viginti quatuor asses.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:17:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/7/0616.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free