- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Ottende Bind. 1683-1689 /
634

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

634 1689. 15. Aug. Nr. 25.
hominibus et quadraginta tormentis bellicis, cæteræ duæ du
centis quinquaginta hominibus et triginta tormentis instmctæ
esse debent, transportari atque dictis copiis idonia cibaria et
commeatum ad trajectum sufficientem subministrare curatu
rum esse.
2. Copiæ prædictæ cum præfectis et officialibus suis sere
nissimo regi Magnæ Britanniæ sacramento astringentur, quod ipsi
per omne tempus, quo sub auspiciis ipsius militabunt, debitam
fidelitatem præstabunt inque stipendiis ipsius tamdiu manebunt,
quam præsens bellum, quo ipse implicatur, durabit, quod tamen
ita intelligendum, nisi serenissimus rex Daniæ et Norvegiæ in
terea ipsemet ab aliquo principe aut statu propter concessionem
et transmissionem harum copiarum et in odium huj us conven
tionis hostiliter invadatur, quo nimirum casu serenissimus rex
Magnæ Britanniæ ad requisitionem serenissimi regis Daniæ co
pias illas, quantocius fieri poterit et quidem intra spatium trium
mensium, impensis et sumptibus suis ipsi remittere, insuper
etiam eidem contra ejusmodi aggressorem vel aggressores tan
quam hostem vel hostes communes tam terra quam mari sup
petias ferre et auxilis periculo et ad repellendam vim adæquatis
sine mora succurrere tenebitur.
3. Licitum erit serenissimo regi Magnæ Britanniæ dictis co
piis tanquam propriis, prout ratio belli id poslulaverit, uti, ita
tamen ut extra casum evidentis utilitatis aut necessitatis nimium
non sejungantur et separentur.
4. Conventum præterea est, quod dictæ copiæ imperio du
cis de Schomberg aut alius alterius, qui serenissimi regis Magnæ
Britanniæ exercitui, cui dictæ copiæ jungentur, præpositus fuerit,
obtemperabunt; hi tamen tenebuntur serenissimi regis Daniæ et
Norvegiæ locumtenentem generalem cum vigiliarum præfectis
generalibus consiliis bellicis, quotiescnnque expeditio aliqua bel
lica suscipienda erit, adhibere et eorundem sententiam non secus
ac aliorum, qui consilio ex mandato regis Magnæ Britaniæ ad
sistunt, exquirere.
5. Administratio justitiæ prædicto locumtenenti generali
cæterisque officialibus copiarum Danicarum secundum articulos
bellicos et jura in Dania recepta relinquatur, et quod attinet
munera bellica vacantia, eorum collatio erit penes serenissimi
regis Daniæ et Norvegiæ locumtenentem generalem, ita tamen

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:18:07 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/8/0646.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free